FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER SEXTUSDECIMUS
DE LACTEA.
Galaxiam Græci veteres vocavere, quod Latini Lacteam viam, vel circulum lactetum,
vel cingulum appellaverunt. Eius tractatio, tractationi siderum coniuncta esse debet: quia et
inter sidera visitur, et sidera in se continet, quibus est interspersa; et sidus quoddam ingens,
ipsa videtur, totum cœlum quasi cingere. De ea, magna fuit inter veteres, controversia, quid
esset, et ubi esset. Nam alii, eam in cœlo, alii in ære locaverunt. Et Pythagorei quidem
crediderunt, cadente e loco suo sidere aliquo, qua cucurrit, totam incendisse regionem,
incendiique illius, quasi reliquias ipsam esse. Sunt qui tradiderint, currum patris solis,
aurigante Phætonte, extra Solis vias omnia conflagrasse, idque signum
remansisse. Metrodorus, iam olim, Solem illac latum. Alii Solis radiorum esse reflectionem.
Parmenides, densi et rari esse mistionem quandam, quæ ei lactis et dederit colorem.
Anaxagoras, ut ei Aristoteles adscribit. Lucem esse siderum quorundam, ut vero Plutarchus,
umbram esse terrame, quando Sol sub Terra est, et non omnes cœli partes illuminat.
Democritus, ut Aristoteles, lucem esse siderum quorundam. Ut vero Plutarchus, multarum
parvarumque, et vicinarum stellarum, ob densitatem esse collustrationem. Qui vero in ære
eam posuere, dixere pars, circulum esse quasi nubem in ære circuntensum. Et quia sit albus,
lacteum appellari. Aristoteles tandem docuit esse multæ, et continuatæ exhalationis
incensionem. Sed Aristotelis, admirator omnium maximus Aven Rois, quique eum nihil sine
forti dixisse ratione contenderat plerumque, in hoc dogmate cum deseruit, et transfuga est
factus et ipse alias intulit opiniones. Dixit enim vel apparentiam tantum esse. Vel reflexionem
luminum, multarum stellarum in ignem sphæricum, in quo lumina commisceantur. In
debilitatem quoque visus retulit, qui parvas illas stellas nequeat comprehendere. Vel
etiam partem cœli esse dixit, quæ a stellis illis parvis lumen recipiat quod multiplicetur ob
earum multitudinem, et lumen earum quasi conduplicet, et commisceat. Post hunc e Peripato
alii, duplicem eius rei attulerunt causam, orbis spissitudinem, et parvarum
multitudinem stellarum. Recentiores Astronomi, partim Democriti sententiam sunt secuti.
Partim vero aiunt firmamenti esse partem continuatam atqne latam aliis cœli partibus
densiorem, minus tamen quam sidera, ita ut media quadam sit inter astra, et cœli corpus
densitate. Candorem autem illum esse lumen Solis, quo sicuti alia sidera, ut ipsi credunt
illuminantur.
“Divino vero vir ingenio, amicus noster Telesius putat, lacteum circulum, supremi cœli esse
portionem, quæ vel eandem Lunæ sortita dispositionem, Lunæ ritu, Solis ad nos remittat
lucem vel paululum quid magis, quam Lunam in se ipsam conspissatam, per se visilis est,
lucidaque”.
Nos autem quid nam de tam magna, atque ardua quæstione, audebimu profari? Aut
efferre? Audendum namque est aliquid, neque a nostris principiis atque
demonstrationibus iam peractis est recedendum. Itaque dicamus, hunc circulum. (si tamen
circulum, aut cingulum est, vel potius duæ sunt in æthere, nequaquaque circulari, viæ, sese
extremitatibus iungentes vel Empyrei, vel ætheris, vel æris esse necessario portionem. Æris
non esse certo sunt argumento, eadem semper eius positio. Ab eisdem enim asterismis
discedit numquam, Cassiopea, Cygno, Aquila, Sagittarii sagitta, Scorpii cauda, Centauro,
Argo, Geminorum pedibus, Heniocho, et Perseo. Neque partes eius locos mutant, et eadem
semper latitudine, quamvis alibi maiore alibi minore, conspicitur, et lucem clariorem hic,
minus claram alibi numque variat. Res vero quæ in ære sunt, vel fiunt, in dies mutantur, et
nulla certa obtinent loca, tam eæ quæ e vaporibus dicuntur generari, quam eæ quæ ab
exhalationibus gignuntur, nubes, ignes varii, cometæ. Neque potuit Aristoteles rationabili ulla