fortasse possibilis. Possibilis aunt ad ea quæ nobis sunt propinquiora. Sed
supremorum impossibilis fugienda. Terram vero revolvi, quamvis a magnis, contrarium sit
traditum viris, et oculi nostri sibiipsis persuaserunt, neque se, neque terram verti, tamen longe
videtur rationi esse consonantius, eam potius quam vel cœlum, vel suprema astra circumvolui.
Nam terræ circumferentia, uli Ptolemæus, (qui falsa omnia in cœlo est imaginatus) tradidit
millia passuum 22500 non excedit. Quæ summa si per XXIIII horas dividatur comperietur,
terram sua vertigine, una hora conficere, non amplius, quam millia passuum 937. Si vero sides
maior recentionibus nautis ac Geographis habeatur, qui terræ ac maris ambitum, non semel
obnavigarut, non plura continere millia passuum reperere, quam 19080 cuique cœlesti gradui,
millibus passuum 53 computatis. Modo si totus hic ambitus, in motum XXIIII horarum
distribuatur, qualibet hora, circulatione sua, non plura milliaria conficiat, quam quæ ante
diximus, 795. Quod spacium, tametsi ad nostram, aut avium velocitates comparatum, vix fieri
posse videatur, longe tamen possibilius est, et verisimilius, quam ut firmamentum, aut
suprema in eo sidera, eodem temporis spacio, hora qualibet, passuum millia 42398437
conficiant.
Hanc veri similitudinem, ac possibilitatem, experimenta multa adiuvant. Nam si quis,
influmine, navicula vehatur, aut littora in mari legat, videbit ripas, et littora retrocedere, se se
vero, et navim non moveri. Quod et Virgilius scite cecinit.
“Provehimur portu, terræque, urbesque recedunt.“
Si quis item de proximo loco, vel domus culmen, vel turris cacumen spectet, et super
eas vento ferantur nubes, videbuntur, et domus, et turris moveri, nubes vero stare. Si quis
item eminus, navim plenis velis euntem aspiciat, videbitur eam stare (movetur tamen
velocissime). Tantum visus etiam in distantia debita decipitur. Quanto facilius est eum falli, in
stellarum, aut cœli motu, quæ immenso a nobis intervallo absunt, qui in tot rebus aliis
decipitur manifesto. Verisimile ergo hisce exemplis fit, ut nobis idem eveniat, noctu
stellas intuentibus, ut putemus, quæ sicuti ripæ, et littora immotæ stent, moveri, et nos qui
terræ rotatu vehimur, firmos stare. Sed sunt Astronomorum, et Aristotelis argumenta, vero
itidem similia, quæ contrarium persuadeant, terram nempe stare, moveri sidera. Ea
recenseamus uti si non certi aliquid, in tanta re, ac tam magna controversia venemur, saltem,
quod possibilius, et verisimilius sit cognoscamus. Aristoteles igitur, prima sua ratione, ait. Si
terram moveatur, vi et præter naturam eam moveri, sed nulla ratione, assumptum probat. Et si
hæc ei est probatio; simillima erit, et hæc alia. Si cœlum movetur, si moventur astra, vi, et
præter naturam moventur. Et tantundem hæc quantum illa valebit. Vel ergo æquipollent,
vel utræque futiles sunt manifesto. Ait secundo. Si terram movetur, partes quoque eius,
natura eodem moverentur motu. Concedimus id. Circumferuntur enim cum ea, omnes eius
partes, non minus, quam ipse putet, ad motum orbis moveri sidera. Si vero a terram pars
aliqua avvellatur, motu præter naturam fertur, non aliter ac, si a cœlo stella avvelleretur
aliqua, motu ferretur præter naturam. Sed mirabilis est eius ratio tertia, qua afferit, terram
ideo duobus motibus variis ferruntur. Hanc tam bellam rationem quis nam e sua schola
logicus, ulla includat argumentandi forma? Multis, et nullis terminis connexam? Planetæ
quidem variis moventur motibus, non tamen vel inter se, vel cum firmamento iisdem.
Cum sint tamen, sua doctrina eiusdem cum reliquo cœlo, essentiæ. Quid igitur mirum, terram
substantiæ a cœlo diversissimæ, si moveatur, diversis a cœlo motibus cieri? Sed unde illa
venit illatio, ut duobus moveatur? Quæ cum a præmissis ullis venerit, nec aliter fuerit probata,
futilia erunt ea omnia, quæ ipse inde contendit sequi. Quod amplius dicit, terram totam, natura
ferri ad universi medium, non est verum. In universi enim medio eam dicerent consistere, et
super eo stare firmam ponderibus libratam suis, non tamen vetari, quim et circulo circa ipsum
moveatur, non aliter, ac cœlum dicunt Astronomi circa idem centrum, et circa polos suos
circumverti. Neque recta argumentatione colligit, quia terram sit in medio, eam esse omnino
immobilem. Potest enim in medio esse, et ab eo discedere nusquam, aut sursum, aut deorsum,