qua parte ipsa fulget clarius, ea putandum est esse densiorem. Ubi fulget remissius, ibi esse
rariorem. Sed et illud adhuc in quæstione remanet. Sidera quæ in ea visuntur, et minima,
et maiora, et maxima illa, quæ apud Antarticum Vespucius narrat, omnium quæ in cœlo
sunt lucentissima in ea esse, an revera in Lactea sint, et eius quasi partes? An vero infra eam
versus nos, vel supra eam versus Empyreum? Id putamus, nullo sensu comprehendi posse.
Ratio tamen dictat, posse stellas, et supra eam esse, et in ea, et etiam eam infra. Vespuciana
autem illa, quando tam valide luceant, duplici id ratione fieri videtur posse, vel propria
ipsarum magnitudine, vel quia nobis sint proximiora, quam ea quæ lucent minus. Sed si
Lactea, aut flamma, aut lux est, ut cætera astra, cur non ut cœtera astra, aut micat, aut
radiationem non ostentat? Non quidem micat, uti planetæ, ad nos propinquitate. Sed quia
rarior est eius flamma, quam sit astrorum flamma, raritas aut illa, inefficacior est, quam ut
micationem edere possit. Nam et inter astra reliqua, quæ delutiore ac debiliore sunt luce,
minus micant. Et apud nos flammæ, in tenuiore materia ardentes, minorem, edunt
micationem, et si in palea, aut stipula sit, aut stupa, aut minimam, aut prorsus nullam edere
visuntur. Sed et si in agro, demesso frumento, palea quæ solo fixa remansit, noctu accendatur,
longam accensionem ostendet, sed micantiam ostendet nullam. Eadem hæc est ratio in Lactea,
quæ in longum latumque ardens, nihil micat. In utroque huius rei causam nos esse arbitramur,
si quæ pars, aut micare queat, aut etiam micet, eam non cerni quia, reliqua flamma eam
absorbeat, et conspici non sinat. Quod manifesto experimento probari videtur posse. Nam
si candela ardens magnæ opponatur flammæ, vel etiam Soli, et nos procul aliquanto
spectemus, profecto, neque ipsa apparet, neque nos eam discernimus. Sed cur stellæ, quæ
in ea apparent esse, micationem suam non ammittunt? Et a nobis discernitur? Quia et maiores
sunt, quam candelæ flammula; et vividius, ardent, et vivacius micant, præsertim quæ maiore
sunt magnitudine.
Finis Libri Decimisexti Pancosmiæ
.