conantur persuadere, verum et persuaserunt ita, ut nec dubitare, neque hiscere audeamus
contra. Astrologos dico, et qui eos secuti sunt physicos. Tanta enim magnitudine
firmamentum faciunt, et tantum eius circuitum in extima circumferentia, ut æquator eius, si
XXIIII horis debeat circumvolui, necesse sit, tanta eum velocitate ferri, ut unius horæ spacio,
ea millia passuum quam diximus, 42398437 circumvoluantur. Quam
velocitatem, superaddunt, si posset avis quæpiam consequi, et circa terram volaret sub
æquatore, una tantum hora totam terram circuiret 1884 vicibus. Qua re, impossibilius, aut
incredibilius excogitari potest nihil. Longe maior sequetur impossibilitas, si computetur
motus, nonæ, quam finxerunt sphæræ quæ firmamentum eo circumagat modo; et ipsa motu
eodem circumlata a sphæra decima, quæ et ipsa moveatur, et reliquas omnes, secum rapere, et
circumferre dicitur. Longe ergo nos, et possibilius, et facilius, et credibilius, supra
docuimus, æthera ac cœlum, non moveri, quia sit cum Empyreo immobili, continuatum
corpus. Sed esto, cœli ea pars, quam modo firmamentum appellavimus, sit immobilis. At
sidera quæ in eo habitant, nonne videntur, circulo moveri? Si circulo revera moveantur, nonne
idem sequetur impossibile, ut eadem hora una, eadem millia passuum 42.39.84.37. conficiant.
Quid ergo, quia hoc sit impossibile, impossibile quoque fuerit stellas in circuitum revolui?
Profecto, ut impossibile hoc vel fugemus, et fugiamus, vel demonstremus sidera vere moveri,
ratio aliqua est quætenda, quæ utrum libet horum nobis persuadere queat. Una hæc esto.
Non esse sidera, omnia in convexa cœli superficie, seu uti nos docuimus, in nulla ibi
superficie sunt cum nulla ibi sit, sed neque omnia tam longe a nobis sunt collocata. Sed tota
cœli crassitudine sunt sparsa, hæc vicinius ad nos, illa longinquius. Crassitudo aut cœli huius,
ex eorum computis millia est passuum 809424.71 et amplius. In tanta igitur crassitudine, quæ
sidera sunt sparsa, necesse est, non eadem velocitate moveri omnia, sed varia prout, vel
summis, vel infimis sunt proximiora. Quæ enim eodem tempore minoraspacia obeunt, tardius
moventur; quæ vero maiora, velocius. Quod et Physici, et Astronomi, et fatentur, et afferunt.
Non ergo omnes stellæ ea tot passuum millia, hora una movebuntur. Sed quæ nobis sunt
proximiores longe conficient pauciora. Sed non adhuc tollitur dubitatio. Nam quæ longissime
a nobis distant, si vere moventur, non poterunt illud impossibile non subire. At impossibile
nullum admitti potest; et ex earum motu oritur, impossibile ergo est illas moveri. Ergo non
moventur. Vel illæ quidem supremæ immotæ permanent? Viciniores hæ moventur.
At apparent moveri cunctæ, quia semper eodem tempore ad idem redeunt, et eandem servare
inter se videntur distantia. Quid ergo apparentia tantum est hic motus? Nam et alias
apparentias adducunt astronomi, in quibus sensum nostrum falli autumant; ut in innumero illo
stellarum, quæ hyeme cœlo sereno apparent numero. Et quando Sole Oriente, aut terra, aut
mari, in horizonte, non curva, sed recta linea secatur, aiunt visum in eo decipi, sicuti etiam in
cœli illa, quam ostendimus camera, et in aliis pluribus. Quid igitur dicemus, hunc siderum
motus apparentiam tantum esse, an vero, revera eas moveri? Si moveri negemus, multo sensu
fallimur. Sin e contra, moveri eas fateamur, impossibilia illa uti possibilia admittimus. Qua
igitur ingrediemur via, ut id dignoscamus?
Tentemus, si possibile sit, terram movere, et vetustissimorum Nicetæ Siracusani, Philolai,
inter Pythagoreos facile principis. Et de eadem schola Heraclidæ, et Ecphanti, et Seleuci
Mathematici, et Aristarchi Samii, quorum authoritas, Aristotelis et Ptolemei authoritatem
facile obruat. Quibus accedit nostræ ætatis Astronomus summus Nicolaus Copernicus, qui
omnes cœlum sidereum stare simul cum stellis, terram vero moveri autumarunt. Si igitur tanta
hæc controversia, huius motu possibili conciliari queat, est omni diligentia perpendendum, et
quæ impossibilia ex terrame motu oriantur pervidendum. Sed ante omnia hac utamur
divisione. Quoniam stellæ circulo moveri videntur, necesse est, eas vel cœlo infixas, ab eo
circumferri, vel ipsas per se, in circuitum sese circumferre, vel terram
nos rotatu, suo circumferre in gyrum. De tribus autem hisce modis, primus prorsus
impossibilis videtur. Secundus vero quo ad suprema sidera impossibilis. Quo vero ad media,