se quidem movetur sui natura flamma omnis, spiritus omnis per se movetur. Anima
principium est motus, quod et Aristoteles cogente veritate est falsus aliquando, et
Theophrastus procul omni dubio confirmavit. Quid igitur mirandum, si sidera ut flammæ per
se mobiles, si spiritu præditæ, si præditæ anima, per se moveantur, a nullo vectæ, a
vehiculo, nullo aut rota, aut orbe circumlatæ moveantur? Sed modus est quærendus. Si
flammæ sunt, res tenuis, raraque, in motu vel non disperguntur tam rapido, vel non rarefiunt
magis, atque indies magis, ita ut ad summam redactæ raritatem, non amplius luceant, et in
cœli unde conflatæ sunt, diaphanitatem non transeunt? Non autem sparguntur, neque
extinguuntur, neque evanescunt, quod in flammis nostratibus, et iis quæ in ære accenduntur,
evenire sæpissime videmus, quoniam uno in natura contrario posito rerum Conditor, gloriæ
suæ ergo, et sapientiæ, et potentiæ testimonio, voluit contrarium quoque alterum consistere in
universitate. Ita ut in natura una ignium, alii essent perpetui; alii essent temperarii. Id si
dixerimus rem verissimam affirmabimus, sed supernaturali ratione. Naturali vero hac alia.
Quod sicuti corpus aliud est corruptibile, aliud est æternum. Sic in ignibus nihil mirum fuerit,
ut alius corrumpatur, alius duret perpetuo. Alius quidem corrumpitur, quia ut sit, materia eget,
in qua accendatur. Et ex qua ut Theophrastus ait, seipsum generet, et qua defficiente, defficiat
et ipse, et quasi seipsum det interitui. Æternus aut ille, nulla indiget materia, ut sit, aut
alimento, quo nutriatur, aut seipsum regeneret. In se enim ipso consistit, et de substantia sua
sese nutrit, quæ non consumitur. Et si consumitur, in proximum sese vertit ætherem, ex quo si
refectione opus habet, tantundem attrahit, quantum ipsi deperiit. Atque ita sese perpetuo, et
generat, et regenerat. Et ex qua substantia est genitus, ex eadem etiam alitur. Atque ideo in
raritatem ætheris, atque perspicuitatem non vertitur. Quia dum reficitur, in seipsum redit. Et
qui prius erat, esse quoque in posterum perseverat. Et dum idem esse perseverat, e suo loco
non dimovetur, neque ex prisca eius vicinia discedit. Hæc tertia inter propositas fuerat
quæstio. Sed cur barbam, aut comam, aut caudam sicuti cometæ singula sidera secum, neque
alunt, neque trahunt? Quæ fuerat quarta. Ea profecto res, nec necessaria est, neque possibilis.
Non necessaria, quoniam et alii ignes in ære accenduntur, præter cometas. Chasmata, foveæ,
domus ardentes, recessus, globi, et alia similia, quæ quamquam moveri, oriri et occidere
appareant, numquam tamen ignes alios secum trahunt.
Sed nos forte frustraneum suscipimus laborem, dum passiones sidereorum motuum
perquirimus. Ipsa autem sidera, fortasse stant immota, et moventur minime. Si quis enim
dicat, ætherem illum in quo non erratiles stellæ habitant, ideo firmamentum nuncupari, quia
firmum stat, et nullo movetur motu. Et stellas quæ in eo sunt, nullo itidem moveri motu.
Ratione vero contrarii alterius, quod natura in singulis atque omnibus requirit generibus, esse
etherem alium, ab eo contentum, qui per partes moveatur, stellas autem quæ in eo sunt, et toto
et partibus moveantur, nullis orbibus infixæ. Moveatur itidem ær, moveatur, et aqua,
moveatur quoque terra et toto et partibus omnis, solum firmamentum et toto, et partibus stet
omnibus. Magna sunt hæc omnia. Maiora merito erunt, si vera fuerint. Sunt enim pleraque
seculis omnibus inaudita. Ea ad veritatem si possimus, discutiamus. Sensus quidem de tam
longe positis, plene iudicare, non videtur posse: attamen a sensu ductis rationibus, ea
vestigare, et quod verius appareat stabilire, non prohibemur. Itaque dicimus.
Sensus, et experientia, et ratio ostendunt, brevius spacium facilius posse pertransiri,
quam spacium longius. Multo enim facilius, Centum passus ambulamus quam passus mille.
Idem faciunt animalia cuncta. Et si quid vi, aut arte fiat, longe fit probabilius, ut lapidem
manu, aut sagittam arcu, per XX passus iaciamus, quam per centum. Hoc docentibus sensu,
experientia, ratione, quis negare audeat, possibilius, et facilius, et rationabilius, et credibilius
esse, ut millia passuum 795 una hora pertranseantur, quam millia passum 42398437 hora
eadem. Quis non rideat hominem, qui asseruerit hæc innumerabilia, possibilius transiri, quam
illa pauca? Et nihilominus, non solum, non ridemus, nos et doctuli, sed maxime et admiramur,
innumeros homines, qui creduntur sapientes, qui id nobis inculcant quotidie, et non solum