ratione asserere, eum in locum æris continue exhalationem multam aggregari, quia in cœlo
supra eum locum, maxima et fulgentissima sint astra, et plura, et crebriora. Hoc enim prorsus
falsum esse Astronomorum tabula indicant. Per quas videre est, tota ea circuli, et longitudine,
et latitudine non plura quam CLXXXIII esse sita, et primæ magnitudinis, non nisi
duo. Secundæ vero non plura quam XVI. Reliqua omnia, infra hanc esse magnitudinem, et
maiorem eorum partem, esse quartæ, et quintæ, et sextæ magnitudinis, et aliqua obscura, et
nubilosa, ut minime dici queant, et fulgentissima, et maxima, et plura, et crebriora. Quid igitur
huic homini faciamus, qui eademsemper, et diligentia, et negligentia philosophatur. Non est
igitur hic circulus exhalatio in ære, sub maxima, plurimaque cœli sidera congregata. Non est
ergo hic circulus in ære. Supra vero ætherem in Empyreo non esse, valida videtur constare
ratione. Namque Empyreum, immotum esse demonstravimus. Galaxia vero, moveri apparet in
circuitum. Quæ res duo nobis indicat. Ipsam scilicet in æthere esse, et stellarum esse naturæ.
Quod et candor eius indicat limpidus. Hunc aut candorem, vel a seipsa habet, vel ab alio. Si ab
alio, vel a Sole, vel ab astris. Si a Sole eum habet, itaquoque convincitur astrorum eam esse
naturæ quia, ut astra (quod astronomi putarunt omnes) a Sole illuminantur. At a Sole non
illuminari astra, quia flammæ et luces per se sint, iam est demonstratum. Si non a Sole
illuminatur, ab astris ne illustrabitur? Si ab eis lumen accipit, a quibusnam accipit? Ab iis ne,
quæ extra ipsum, prope ipsam sunt, vel ab iis, quæ ab ea procul sunt positæ, vel etiam sunt in
opposito. Vel etiam ab iis, quæ intra suam sunt latitudinem, et quibus est quasi respersa? Vel
ab horum parte aliqua, vel ab omnibus? Sane si rationes a sensu ductas simili, sectari nobis
liceat, dicemus ab astris omnibus Lacteam viam posse collustrari. Lucent enim, et cœlum
universum, suis illuminant luminibus. Sed cur cœlum non totum, uti in lactei parte luceat,
causa est inquirenda. Et in hac totus noster versatur labor. Nam cum in hac luceat parte, non
luceat in aliis, profecto, non sine causa, id fieri est existimandum. Quæ igitur causa ea esse
potuit? Quæ nam alia, quam ea, per quam in ea tota cœli regione, reliqua lucent sidera.
Ostendimus autem ea lucere, eo quod, vel lux conspissata sint, vel flammæ sint ardentes, vel
utrumque. Nam Salomon flammmas esse scripsit in sapientia, ita
“Nec siderum lympidæ flammæ, illuminare poterant illam noscem horrendam.”
Sidera ergo flammæ sunt; et ideo illuminant, quia et lux sunt, ignis, ut iam est
ostensum. Itaque lacteam candore fulgere necesse est, vel quia tota sua longitudine, et
latitudine, lux sit densior, et flamma ardens, vel etiam utrumque, vel etiam neutrum. At
neutrum esse fieri non potest. Nihil enim lucere conspicitur, vel apud nos, vel in ære
quam ignes. Cur igitur non, et in æthere id fiat ex demonstratis? Utroque igitur, sed longe
puriore igne etiam in æthere lucent, et astra, et quæ lucent reliqua. Lactea igitur lucet, vel quia
lux est, vel quia flamma, vel quia uti diximus est utrumque. Lux enim flamma est. Et flamma
est lux. At quo modo est ibi vel congregata lux, vel flamma accensa, et non æthere toto alibi?
Quia Conditor, ut cœli gloriam eius magis enarrarent, eam ibi condensam esse voluit.
Necesse autem fuit, eam non esse nullibi. Sed loco aliquo lucere. Elegit igitur eum locum, quo
sita est, sua ineffabili sapientia. Cuius Thesauros, quia cognitione nulla attingimus silentio
veneremur. Philosophia enim nulla, tam alte scandit. Sicuti nec apud nos, cur ignis calefaciat,
vestigare est potens. Sed cur, non tam vivide? Et non eodem ubique modo lucet? Sed hic
clarius, ibi languidius? Et modo latius ea sese fundit lux, modo minus late spargitur, et per
anfractus veluti quosdam, et ordine nullo, latitudinem suam effundit? Id vero
Conditoris consilium fuisse, necesse est iudicare. Cuius iudicia, sunt nobis inscrutabilia. Illud
tamen, ex demonstratis possumus nos dicere, lacteam lucere in æthere, ætherem non lucere:
quia hic sit rarissimus, et tenuissimus. Illa vero non tam sit tenuis, nec rara, sed æthere ipso,
sit densior ubique, et conspissatior. Non tamen tantopere fulgere, quam pleraque astra, quia sit
eius flamma, astrorum flammis tenuior, et rarior: astra vero sint densiora, et compactiorem
suam habeant densitatem. Media ergo inter ætheream, et sideream, tum raritate, tum densitate.
Et ut æthere densior est, ardet, ut vero sideribus rarior, ardet languidius quam sidera. Et