Andreas vero Corsalius scribit duas nubeculas fatis magnas circa polum versari, et inter eas
stellam esse a polo gradibus circiter XI distantem. Supra quas cerni ait crucem admirabilem,
inter quinque stellas, quæ eam circundant, cum aliis stellis quæ cum illa revolvuntur procul a
polo gradus XXX. Quæ tante sit pulchritudinis ut nullum cœleste signum ei possit comparari.
Alii quoque earum navigationum nautæ, de Cruce hac, quam voce Hispanica Cruserum
vocant, mentionem fecerunt. Hæc de fulgorum sidereorum differentiis. Magnitudo vero a
duabus potest provenire causis. A fluoris scilicet copia, et multitudine, ad stellam
formandam confluxa. Unde sex illæ stellarum magnitudines ab Astrologis observatæ, quarum
maximam dicunt Terra esse maiorem centies minimam vero vicibus XVIII. Minores his,
instrumentis suis, non comprehenderunt. Sunt tamen innumerabiles quæ hyeme, præsertim
sereno cœlo, conspiciuntur. Maxima autem omnium ea forte est quam Vespucius observavit
graduum XXXII circunferentiam habere. Altera magnitudinis causa est maior a nobis recessus
atque minor. Sicuti enim, Venus quando est nobis proxima interdiu etiam conspicitur; quando
vero longissime a nobis distat, apparet, longe minor. Quod et reliquis planetis accidere
Astronomi docuerunt. Idem est de iis quas fixas vocant, reputandum. Nam quæ hyeme
conspiciuntur, maximo etiam apparent a nobis, sed inter se impari abesse intervallo. Ac forte
aliæ sunt, quæ nostrum visum fugiunt, et ita Empyreum recesserunt. Hos autem recessus et
propinquitates eis Conditor assignavit, quia universo cognovit expedire. Deus enim nihil
frustra facit. Disposuit quoque et positionibus eas, et intervallis, certis numeris et mensuris,
nobis quidem ignotis, ipsi vero notissimis, ad universi nimirum beneficium, et perfectionem.
Atque hæc omnia fecit, ut cœli gloriam eius enarrarent, et laudem anunciaret firmamentum. In
quo siderum habitacula esse iussit.
Finis Decimiquinti Libri Pancosmiæ.