terra circulis imaginariis, æquatorem dico, tropicos, Zodiacum, alios. Quando igitur, rationes
veterum Aristotelis, et Ptolemæi, et recentiorum qui eos sunt secuti, nulla obstant, et contrariæ
multæ persuadeant, et impossibilitatem illam firmamenti, vel supremarum stellarum motus,
ostendant, et facilitatem motus terræ maiorem, videtur recta, ac philosophica ratione concludi
posse, firmamentum et eius stellas omnes stare, terram vero circulariter moveri. Quando vero,
monitu Aristotelico, in rebus sensui non manifestis, ratio ad possibile ferat, rationabiliter ac
sufficientur conclusum esse, est putandum. Hisce addimus moveri posse terram, non circa
ignem, aut antichthona, ut Philolaus, et Oecetes existimarunt. Neque, ut Copernicus in orbe
lunæ. Quod ei absurdum accidit quia putavit, planetas, sicuti alia astra, orbibus infixos ferri.
Qua opinio, mala omnia in Astronomiam, et in physicam invexit. Sed in medio mundi
positam, super centro, non sibi proprio Heraclides, Ecphantus, sed universi centro, quod etiam
eius centrum sit, moveri circulo, ab occasu in ortum, quod et hi putarunt. At a quo nam
movebitur? A natura nimirum sua. Non enim motus hic est violentus. Natura autem omnis uti
postea videbimus, est animi proles, sicuti animus est proles intellectus, et hic proles opificis
intellectus. A quo, proles hæ, iussa capientes, eta principio sunt operatæ, et in præsens
operantur, et in posterum sunt operaturæ, et cathena hac plusquam aurea connexa sunt omnia,
usque ad terram, atque universi centrum, ita ut nihil sit timendum, motu hoc circulari, aut
partes eius ruituras, vel gravitate sua moveri sit desitum. Continentur enim ac servantur, a
suis naturis, animis, et mentibus, quæ sunt illi Chaldæorum, Zonei, et Azoni, et Synoches, et
Teletarchæ, quorum mentio est iam facta. Predicta ergo omnia persuadere facile posse
videntur, terram in circuitum moveri. Sed et anteriora, qua attullimus stellis motum
inesse, æque videntur posse persuadere. Quandoquidem planetæ in motu sunt manifesto, et
eiusdem sunt cum stellis aliis naturæ, atque essentiæ, quod contendere omnes. Et si essentiæ,
etiam virium, et si virium etiam actionum dabitur ergo et stellis superis, motus. Nam eas
flammas esse diximus, impossibile autem est, flammas quiescere, et non moveri. Impossibile
autem illud, velocitatis supremarum, ita temperari videtur posse, si ipsarum ab ortu
in occasum motum, et terram ab occasu in ortum, simul componamus, ita ut huius
possibilitas, impossibilitati remedium afferat, et quod impossibile videbatur, possibile hac
temperie reddatur. Sed quæ adhuc superest quæstio, etiam est solvenda. Si stellæ flammæ
sunt, cur non in rectum, sed in circuitum feruntur? Utroque feruntur motu. Sursum
quidem quando, stellæ quædam ita a nobis recedunt, ut evanescere videantur. Deorsum vero
quando a summitate illa iterum, ad nos ita accedunt, ut visiles fiant. Quales olim Chaldæi
dicuntur observasse, certis temporibus apparentes, aliis se se occulentes. Et quod de
Hipparcho scribit Plinius, Novam stellam, et aliam in ævo suo genitam depræhendit,
eiusque motu, qua die fulsit ad dubitationem est adductus, an ne hoc sæpius fieret. Et non
modo an obirent nascerenturve, sed an omnino aliqua transirent, moverentutue. Item an
crescerent, minuerenturque. Quæ sane novæ stellæ genitura (si verum sit quæ in cœlo sunt,
ingenerabilia, incorruptibiliaque, esse) nihil aliud fuisse est existimanda, quam nova suo
ævo eius stellæ apparitio. Apparuit autem, quia ex immensa cœli altitudine, in qua oculis
nostris non visebatur, sese demiserit, et nobis facta sit propinquior, ita ut conspiceretur. Multi
quoque ut Clavius testatur, ex recentioribus, complures auctoritates, et historias adducunt,
sæpius stellas huiusmodi, longis temporum intervallis, in cœlo exortas esse. Sicuti et proxime,
quam nos sæpe magna spectavimus admiratione, anno MDLXXII in Cassiopea nova stella
apparuit, et per biennium fere luxit, semper minor facta, tandem evanuit; hoc est primo de
altitudine sua descendit, deinde in eandem se se recepit. Non aliter sane quam dicantur
planetæ, modo esse in Apogæo, modo in Perigæo, quamvis epicyclis ferri dicantur. Quod nos
de nostris minime dicimus. Sed eas et natura, et spiritu, et animis, et intellectibus suis ferri,
prout Conditoris Dei, providentia iubentur, et prout mundo expedit ut inoveantur. Qua ratione,
si veri sint motus illi trepidationis, stellarumque tum in Septentrionem ab eccliptica, tum
in meridiem in modum spiræ, et non circuli, et reliqui omnes si qui sunt alii, qui stellis