Itaque quoniam Sol, et calore, et colore suo prodit, sese ardentissimum esse, necesse est cum,
vel anthracem esse, vel compactam, et densatam valde flammam, vel compactam, et
densatam valde lucem, vel horum duo, vel omnia. Esto sane omnia, sed quomodo, aut qua
ratione? Anthrax quidem est, non ligneus, non lapideus, non pumiceus, non vitreus, quales
sunt apud nos anthraces. Sed anthrax æthereus, ex fluore primigenio, in æthere admodum
compactis, et calore, et lumine primævis accensus, et in densissimam coactus lucem. Quæ
eadem, et anthrax sit, et flamma, et flamma sit et lux, et anthrax. Et anthrax, et lux eadem
et flamma. Ardere autem hunc anthracem, non similem nostratibus, sed æthereum, duo
quæ apud nos fiunt, satis ex monitu illo Aristotele, contestantur. Anthraces nostri
exiguam præbent flammam si habeant longe lateque diffundunt lumen, secundum, quod
dum flamma est, tremere non desinit, unde et lumen, quod ab ea emicat, ad umbrarum
confinia, tremit quoque. Ita si Sol anthrax tantum esset accensus, pro magnitudine sua, luceret
longe minus quam nunc lucet, et radios non tam longe iacularetur, et lumine non impleret
universum. Quæ opera flammarum, non anthracum, sunt propria. Tremere autem modo
nostratis, Solis flammam, duo sunt manifestissimo argumento. Alterum quod radius eius, per
foramen in domum ingressus, ab ingressu totus tremere videtur in ære. Alterum, ubi solum
ferit, ad umbrarum confinia, etiam tremit. Et tertio si foramen, introitum det angustum, in solo
radius totus tremit. Si det latiorem, in medio non tremit, luminis copia eum tremorem
interimente. Sol igitur, fluore æthereo densissimo compactus, anthrax lucis et flamma est
factus, sicuti et astra, sed compactione, et maiore, et densiore, atque ideo ardentiore.
Quid vero ita? Quia Conditoris sapientiæ et providentiæ ita visum. Ut id scilicet corpus,
quod corporibus omnibus, lucere debuit, et calorem, et vitam, et bona, omnia præstare,
muneri suo sufficeret. Nam in tenui materia, tenuis quoque flamma est, et tenue ex ea lumen
emicat, et tenuis calor ita, ut in longinquum minime possint pertingere. In densiore vero e
contra, et lux, et calor maior, et flamma vehementior, et lumen et calor inde promicantes
longius porriguntur. Hac ergo finali causa, summus Solis opifex, qui nihil frustra facit, ex
densissimo æthereo fluore, eum compilavit, ut non immerito Peripateticus Albertus; sed quo
casu nescio (neque enim in Peripato hæc docentur) protulerit, Solem corporum omnium
simplicium esse densissimum. Et si densitas id possit efficere, a reliquis stellis substantia
longe esse diversum. Sed non ea ratione, quam ipse affert, scilicet quod solus Sol luceat,
stellæ ab eo lumen accipiant et luceant. Omnes namque stellas ostendimus nos lucere per se,
una excepta luna: atque esse flammas, et nunc addimus, etiam anthracas. Concludamus
ergo hanc de Solis substantia, quæstionem. Solem sine dubio esse æthereum ignem, in fluore
primigenio, a lumine et calore primigeniis accensum, omnium simplicium densissimum et
vere πίλημα coagmentationem flammæ plurimæ, ideoque lucidissimæ, et lucentissimæ,
et ardentissimæ, et calentissimæ. Et de eo vere dici potest. Sol est carbo, flamma, lux. Et
flamma, lux, carbo; et lux, carbo, flamma, omnium maxima, ratione triplici, mole, lucis
vigore, et vigore caloris. Nullo enim alio in corpore, tanta lux conspicitur, nulloque calor
efficacior, ut vere dixerit auctor libri Sap
.
cap. 16.
“Quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio Solis calefactum, rabescebat.”
Uti iam diximus. De cuius luce, satis superque diximus in Panaugia. Nunc de magnitudine
dicendum aliquid, sicuti de calore, paulo post erit agendum. Igitur dicamus.
Solem terra esse maiorem Optici facile se demonstrare posse confidunt, et eos secuti
astronomi, ea demonstratione uti certissima utuntur. Aristarchus Samius, nescio, an primus,
huius rei demonstrator, ait. Si sphæra lucida, atque illuminans, sit illuminatæ sphæræ æqualis,
ab hac in oppositam partem, proiicietur umbra columnaris in infinitum. Si illuminans sit
minor, illuminata maior, tunc umbra proiicietur calathoides semper latior in infinitum. Si vero
illuminans sit maior, tunc umbra semper angustior in progressu desinet in conum. At Sol,
proculdubio sphera lucida est, terram, opaca sphæra est. Terra a Sole illuminata, umbram
noctu iacit, quæ in conum desinit. Ergo Sol, terram, est maior. In conum autem eam umbram