ostendetur, sic spiritus, species, in corporum, tum essentias, tum vires transfundit, unde
actiones omnes prodeunt, et prodeundo, res ipsas ad sui imitationem generant, sic dicendum
est de Sole. Cuius intellectus dum ideales species in se revolvit intelligendo, et spiritus in
corpus; et corpus per vires, et actiones extra se fundit, et res quæ a Sole dicuntur gigni.
(Sol enim et homo, generant hominem) generat omnes. Sunt autem Solis vires, lumen et calor,
et rerum semina, a lumine suo vecta, et in corpora hæc devecta, et a calore invecta, et fota in
causa sunt rerum generationis omnis. Lumen enim suum, sicuti delator est seminum rerum,
sic eorundem est mensura, et numerus, et fomes. Dum enim illuminat, et quæ inepta sunt,
subiens, et ea permeans calore comite, tum separat, tum congregat et purgat, et movet, et
generat, et nutrit, et adauget, et perficit, et renovat, et vivificat, et continet; ita ut cuncta
corpora illum expetant, uti genitorem, uti motorem, uti calefactorem, uti illuminatorem, uti
denique vitæ datorem, eiusque conservatorem. Omnia enim hæc, corporibus omnibus tum
influit, tum indit, tum manifestis luminis viribus, tum occultis, et spiritalibus actionibus,
qualem supra ex libro Sapientiæ attulimus. De quibus occultis, suo loco postea. Unum hoc
concludamus, tria hæc lumen, calorem, semina, Solis vera esse instrumenta, ad ea omnia
efficienda, quæ in tribus hylæis mundis efficiuntur. Aristoteles, cum lumen Soli negare non
posset, ne cæcus videretur, negavit calorem, et pro eo motum substituit, dixitque supera,
lumine et motu agere in hæc infera. Nos vero etiam motum Soli damus: non quod ad ærem,
aut aquam, aut terram motus pertingat, sed quod Solis sit quartum quoddam instrumentum,
quo tria illa lumen, calorem, et semina, quacumque it, secum circumferat, et hylæos mundos
totos iis impleat, quiquidem cum duplicis sint naturæ diaphanæ et opacæ, diaphana tribus
omnibus penetrat, lumine, calore, seminibus, his occulte, evidenter illis: opaca non nisi
duobus calore et seminibus. Atque ita, quæ sui natura, unita videbantur, separat opacitas. Alia
etiam ratione in diaphanis lumen et calor videntur separari. Quia utrumque æri permiscetur,
lumine tamen abeunte, hieme quidem abit et calor: æstate vero lumine abeunte non abit calor.
Vel dicendum verius, calorem hunc restantem, non esse luminis perpetuum comitem, sed a
luminis calore æri impressum, et alium factum ibi remanere, lumine suum calorem secum
semper asportante. Namque ær, suscipere quidem utrumque potest, retinere tamen potest
neutrum, sed alterius tantum prolem in se relictam. Quod ipsum, et in aqua, et in terra fieri est
necesse. Aqua nimirum, utrumque et lumen calorem eius comitem suscipit: neutrum retinet,
sed calorem sibi a calore luminis inditum eo usque retinet, donec a luminis contraria tenebra,
frigus secum ferente, vel ab ea divellatur, vel in ea extinguatur. In terram vero uti opacam
lumen, luminisque calor non videntur posse penetrare, sed quo loco feriit, prolem de se
relinquit, penetrat tamen spiritus a lumine et calore vectus, et in intima penetrat, secumque
rerum semina defert, qui et naturalem terræ calorem, et fovet, et excitat, et vivificat, et sese in
eo multiplicat, et semina rerum variarum pro terrenæ naturæ capacitate huc atque illuc
diffundit, et ibi multa commovet, alterat, concoquit, extenuat, incrassat, et mutat, et fœcunda
facit, et nova generat, et vetera corrumpit. Unde tanta rerum mistarum, sub terra varietas, et
tanta supra terram. Sed hæc loco magis proprio diffusius. Hoc modo concludamus, solis
radios ac lumen, calidos sua esse natura, utpote igneos. Quos secum ipse trahit et circumfert,
quocumque cum fert spiritus in circuitum. Atque ita verum fuerit, cum lumine et motu in hæc
inferiora agere. Motu quidem ut radiorum, et luminis delatore; lumine vero ut delatore,
caloris, spiritus, seminumque, sine quibus generatio fit nulla. Hic autem luminis calor, dum in
opacam terram penetrat simul cum spiritu et hominibus, calorem terræ insitum recreat, et
omnes unam, quæ ibi sunt renitentia, rarefaciunt, liquant, fundunt, movent; concoquunt,
densant, urunt, siccant mederantur, nutriunt, et coloribus, qui luminis sunt proles, propriis
exornant singula. Sed hæc uti diximus melius postea. Concludamus semel. Has esse
summarias, summi huius, Dei ministri actiones. Ut scilicet motu suo se se mundo circumferat,
secumque lumen et calorem, et spiritum circumferendo, mundo infundar. Et quæ a superis