sint etiam plantæ nostris pulchriores. Conformitates enim, quas utriusque recensuimus, nobis
id persuadent potius, quam ut quintæ tantum essentiæ eam dicamus, aut vel igneam esse,
vel quid ignitum. Tametsi Olaus Magnus, sub poli Arctici elevatione graduum LXX tradat, ab
initio Maii usque ad Augusti initium, nullam aspici stellam, (planetam credo intelligat) præter
Lunam. Quæ in plenilunio vicina horizonti, eo temporis spacio videatur magnus quidam
anthrax ardens, qui et stuporem et terrorem omnibus incutiat. Attamen putamus nos, cum
colorem tunc eam ostentare, ob vapores qui densissimi in ea terra elevantur. Neque aliter, ob
eos igneam apparere, quam in eius eclipsi, sæpe numero se se ostentat aliquibus partibus
ignita. Umbra namque terra, sicut ibi vapores eam quasi caligine quadam obducunt, ultra
quam ignis speciem præbeat. Itaque terram eam putamus potius quam ignem, vel verius
utrumque, sed aliquibus partibus terream magis, aliquibus magis igneam, aliquibus ex æquo
temperatam. Sed igne, non tam, ut camera sidera puro, cum nec luce, nec colore, nec
micantia, nec radiatione sit illis similis. Nec vero nubem tantum concretam, et ignitam cum
Xenophane consentimus. Etiamsi quod in ea splendet, cum albis nubibus conveniat colore
quidem, sed non splendore. Nam et sæpe alias, et modo cum hæc scribimus, bis iam Sole
Occidente, nubes eam atra operiebat, in Oriente vero magni nubium altissimarum montes,
conspiciebantur. Qua nullo modo, radiis solaribus, aut lumine, Sole iam in occasu, et nigris
nubibus obducto, attingi poterant, nullum tamen splendorem vel ad nos emittebant, neque ullo
in se fulgebant. Neque vidimus interdiu, ob candidas nubes, in ære pendentes, præsente
Sole, lucidiorem fieri diem. At Lunæ splendor nocturnus, et lumen inde ad nos emissum,
claro argumento est, Lunam non esse nebulam. Etiamsi interdiu, neque ipsa præsente Sole
diem reddat candidiorem. Quod neque tanta stellarum multitudo, nec planetarum
præsentia facit. At Luna, a Sole ne lumen recipit, ut Astrologi autumant? Vel per seipsam cum
splendorem habet qui in eius partibus conspicitur, aqueo splendori similis? A Sole eam
recipere, videtur primus tradidisse Thales, et eodem tempore Pythagoras. Post quos et
Parmenides, et Empedocles, et Anaxagoras, et Metrodorus. Proprio vero lucere lumine
asservit Anaximander, et Antipho, et Xenophanes, et Berosus. Et si Stobæo credimus etiam
Aristoteles. Profecto, qui eam ignem, vel igneam esse dixerunt, necesse habuerunt asserere,
eam propria lucere luce. Ignis enim sua natura, ubicumque sit locorum, lucet semper. At qui
eam igneam esse affirmarunt, ut Parmenides, Empedocles, Anaxagoras, non videntur, in suis
perstitisse fundamentis, quando non proprio, sed alieno dixere eam lucere lumine. Quid vero
nos de proposita dicemus quæstione? Equidem certi nihil habemus, quod respondeamus. Nam
in tanta lunæ a nobis distantia, non nisi (monitu aristotelico) similitudine quadam, sicuti
de cæteris astris fecimus, philosophari licet. Similitudine ergo hac, non ægre dixerim, Lunam
et proprio, uti igneam, lumine lucere. Alieno vero, uti et terream, simul et aqueam. Nam
et terra, et maria nostra, non suo, sed Solis lumine splendescunt. Solari ergo lumine, inter
astra omnia, sola Luna splendet. Cur autem Lunam, terram alteram dicamus, persuasibili
non caret ratione. Nam quid mirum est, in æthere partem unam fœculentam constitisse, et
crassam. In quam veluti feces ætheris omnes, Conditoris legibus, qui omnia certis numero,
pondere, et mensura fabrefecit, confluxerint? Sicuti et in parte mundi hylæa, fex omnis in
unam hanc nostram terram confluxit undequaque. Luna ergo, ætherea terra esto. Et terra
nostra, elementalis esto Luna. Neque duæ hæ terræ, sive duæ hæ Lunæ, a Conditore frustra
sunt conditæ. Similitudine enim mutua, altera alteram fovet, et sibi invicem favent, et
influxus, quibus et ipsæ, et utriusque partes, tum vivant, tum conserventur, altera ab altera
suscipiunt. Quandoquidem ad Lunæ motum, ac lumen, et plantæ, et animalia multa, et
humores omnes, tum commoventur, tum alterantur. Quæ res ita per se est manifesta, ut nemo
sanus, eam negare, aut debeat, aut queat. Quin et tota nostra maria, ad Lunæ aspectus varios,
certum est, varie commoveri. Et fluxus maris et refluxus, et cæteri æstus fere, a Lunæ lumine
trahuntur, et retrahuntur manifestissime. Hæc autem omnia minime fieri possunt, nisi
permagna inter eam et nostratia, intercedat Sympathia. Hæc autem Sympathia, non nisi in