magna est, tum virium, tum actionum convenientia. Virium autem convenientia, non nisi in
essentiæ similitudine consistit. Pro ratione namque essentiæ, uti toties dictum, rei vires
insunt, et ab ea proveniunt. Et pro ratione virium, aciiones quoque eduntur necessario. Qua
virium et actionum conformitate, audentius iam afferimus, Lunam esse terram alteram
ætheream, et ætheris universi ferocissimam partem, et eius fecem. Sed quid de stellis
illis XIIII obscuris et nebulosis poterit dici? Quæ cum Lunæ obscuritate, atque etiam
splendore, similitudinem habere videntur quandam. Nam ut sunt obscuræ, terreum sentiunt.
Ut vero fulgorem habent aliquem, igneum quid sentiunt. Sunt ergo et ipsæ ex terreo, exque
igneo commistæ, et Lunæ naturam videntur habere, et si naturam, cur non etiam vires? Et si
vires, cur non etiam actiones? Tametsi ob distantiam, multo nobis ignotiores lunaribus. Nam
cum Deus, nihil frustra fecerit, frustra non fecerit corpora tam ingentia, quanta Astronomi
dicunt esse siderea, quorum minima, longe terra maiora esse asseverant. Quod et de Canopo
illo obscuro, quem Vespucius ad Antarcticum esse affirmat, erit dicendum, et de nigris illis
maculis quas in Australi cœlo, observasse virum quendam Astronomiæ peritum, Clavius
retulit. Quas necesse est feculentæ, et crassæ, et terreæ ætheris materiæ esse conflatas, longe
etiam Luna, et terra nostra obscuriores. Hæc de Luna substantia, qualitatibus, viribus, sunto
exposita. Magnitudinem vero, iam etiam antea exposuimus ex Astronomorum sententia esse
tantam, ut terræ sit XXXIX pars. Facile quidem terra minorem esse probatur, eo quod in terræ
umbra interdum occulitur tota. Et ammisso lumine eclipsin patitur, sicuti ab ipsa eclipsin
patitur Sol, et nos eius umbra obtenebramur. Et quidem ut minor Luna esset quam terram, fuit
rationi consonum fuit. Quia æther longe quam hylæus mundus purior, minus fecium haberet.
Et hæc in plura corpora, quasi in sentinas conflueret plures. In Lunam scilicet, in stellas illas
obscuras et nebulosas. Quarum singulæ, multo quam terram sunt maiores. Et præterea in
maculas illas ad Antarticum nigricantes, et Canopum illum Vespucii ingentem,
artamen fuscum. Nigror enim hic horum omnium, non aliud est putandus, quam fœculenta,
qualis lunaris est, totius ætheris defecatio. In plura corpora dispersa, pro magnitudinis, ipsius
æthereæ molis ratione. Cui non una ad suscipiendas feces satis habuit sentina. Sed pluribus,
una Luna, longe maioribus, videtur opus habuisse; ne scilicet, si una non caperentur, aut
duabus, num amplius per æthera diffunderentur, ipsum multis in partibus inquinarent. Et si
Aristotelis illud monitum, ea quæ a sensibus sunt procul, rationibus, ad possibile sunt
deducenda, et ad nostratium similitudinem reducenda, profecto ratio alia nulla, vel possibilis,
vel vero similis harum ætherearum nigredinum, et obscuritatum, adduci potest, quam ea quam
nos afferimus. Si enim æther simplex esset corpus, purum quoque esset; nec tot, nec tantas in
se haberet colorum, lucium, opacitatum diversitatem, nec tantam in tam multis, et tam magnis
partibus obscuritatem. Sed quoniam æthera fluorem esse demonstravimus; necesse est, eum
fluorum aliorum, qui oculis subiiciuntur, similitudinem habere aliquam. Horum autem nullus
est, qui fecem, et secum non gerat, et fere continue non deponat. Sed quoniam, aliæ illæ
obscuritates, partim sunt a nobis remotissimæ, partim recens observatæ, in Astrologorum
veterum non venere notitiam ad Lunam sermo noster redeat. Eam Astronomi annixi sunt
probare, esse terra minorem. Quanto autem minor sit quam terram etiam præscribunt.
Nimirum triginta novem Lunas, cum tertia unius parte, unam terram posse adæquare asserunt.
Quorum demonstrationibus, si non, ut in multis aliis quibus fidunt, maxime falluntur, fuerit
per nos standum. Moveri autem Lunam, nemo non videt. Sed in epicyclo affixam ferri, uti in
cæteris planetis risimus, ita in hac ridemus. Nihil enim solidum ut ipsa de se ostentat, in
liquido potest infigi. Sicuti neque e contra, liquidum et fluidum corpus, qualis Astrorum
flamma est, solido ulli infigi posse, ne imaginari quidem potest quisquam. Quo igitur modo,
solidum et crassum corpus, in æthere stat liquidissimo? Eo nimirum modo, quo nubes in ære
pendent. Quo ipsa in eodem ære pendet terra. Idem de obscuris illis, et nebulosis sideribus erit
dicendum. Et de maculis, et de Canopo illo fusco. Hæc enim duo in rerum natura, maxime
Conditoris summam, et sapientiam, et potentiam produnt, et admirationem humanæ mentis