rerum semina in se receperat, in mundum radiis suis disseminaret, eumque totum, tanto rerum
ornatu efficeret fœcundum.
Sol vero iste, pati ne aliquas potest passiones? An est omnis omnino passionis expers?
Quod Aristoteles scribit.
“In omni præterito tempore, iuxta traditam rerum memoriam, nihil fuisse mutatum, cœlum,
neque toto, neque partibus.”
Videtur esse omnino falsum. Fuerat enim a Platone in Politico memoria proditum.
Τὴν τῶν παντὸς φορὰν, τότε μὲν ἐφ'ἃ νῦν κυκλεῖται φερέσθαι. τοτὲ δ'επὶ τ'ἀναντία.
“Universi lationem, aliquando ad ea, ad quæ nunc circulatur ferri, aliquando in contraria.”
Et quæ ibi sequuntur in hanc sententiam multa. Quæ etiamsi Plato mystico forte
sensu scripserit, attamen in motu, mutationem totius Cœli fuisse, memoria fuerat
proditum. Quin imo Ægyptii; (quod Pomponius Mela retulit) quater cursus suos mutasse
sidera, dum Ægypti sunt, obeliscis suis insculpserant. Et ipsomet Aristotele referente, nonne a
Pythagoreis quibusdam fuerat traditum, Galaxiam esse viam quandam, quam in Phætontis
casu, stella aliqua cadens confecisset. Alii, Solem iam olim illuc cursum suum fecisse?
Memoria ergo lapsus est Aristoteles. Dicent sui, pro fabulis hæc ipse habuit. Esto fabula
utraque, simul cum tragica fabula Thiestæ. In qua dictum, ante eum natum fuerat, Solem retro
cursum suum vertisse. Sed cur quod possibile fuerat negavit, et more suo derisit, ne Deum
illum suum, summo Cœli culmine sedentem, de sede daret præcipitem. Sed Conditor
universi Deus noster sicuti mundum condidit pro libito, etiam ita regit. Et mentes, et
animos, quas corporibus regendis dedicavit, suo nutui obtemperantes facit. Inde fuit, ut ad
præces Iosue, Sol cursum suum retardaverit. Idem passus est pugnante Gedeone. Tercio pro
Ezechiæ salute. Sed has historias, vel non legit, vel non credidit. Quia Deum suum servum
fecerat, nulla voluntatis libertate. Sed cur non legit a Græcis suis scriptam historiam, Castore
quodam et Adrasto Cyziceno, et Dione Neapolita, mathematicis nobilibus. Qui referente
Divus Augustino ex M. Varrone. Ogygis temporibus, qui multis ante Aristotelem seculis,
Thebis regnaverat, in Cœlo mirabile extitisse portentum. Stellam Veneris nobilissimam,
mutasse colorem, magnitudinem, figuram et cursum. Post Aristotelem, Hipparchus
Astronomus primarius, observavit in Cœlo novam stellam esse natam. Qualem et nostra æras
vidit in Cassiopea, et multis mensibus spectavit. Profecto novi orbis Mexicani in suis historiis
habuerunt, Solem quater extinctum, et quater fuisse natum. Sed rudium ingeniorum esto hæc
credulitas. In nostris historiis habemus, ut Petrus Messias refert. Iustiniani Cæsaris tempore,
maiore anni parte, ære sereno, nulla velato nune, Solem tam exiliter luxisse, ut vix Lunæ
splendorem, lux eius superaret. Ex quo aiunt eveoisse, ut totum fere orbem famis
invaderet. Ex quo eventu nos ita coniicimus, exiguam illam lucem, exiguum etiam calorem
emisisse, ita ut fata maturescere nequirent. Exilis autem lux illa facta est, quod ex nostris
fundamentis, flamma Solis, et etiam anthrax, rariores eo tempore sint facti, ita volente Deo.
Sicut enim in denso, flamma, et lucentior est, et calentior, ita in raro, et minus lucet, et minus
calet. Rarefactionem ergo, eo tempore Sol est passus, sine dubio: Dei nimirum iussu, et
eiusdem Conditoris iussu, iterum flammam suam et anthraca densavit, ut aut plusquam antea,
aut more solito luceret. Neque enim memoriæ mandatum est, antea fulsisset magis, an postea
vel æque. Vel magis vel minus. Sed et Paulus Diaconus refert anno 790 obtenebratum
esse Solem, et radios suos diebus XVII non dedisse. Quod ex eadem accidit raritate. Quam
raritatem, et densitatem, Venerem quoque et Ogygis temporibus, et nostris uti retulimus;
passam fuisse est necesse. Et nova Hipparchi stella orta est, quia æther in flammam
fuerit condensatus. Sicuti quando nova, nostra æta te est nata. Quæ deinceps post menses
aliquot rarescens, tandem post fere biennium rarefacta omnino evanuit. Sol ergo, et stellæ, et
cœlestia reliqua, et passa sunt, et pati possunt, et alterationem, et ortum, et interitum, et
naturali causa, et divina Conditoris voluntate. Quæ nihil frustra, et extra ordinem
bonitatis facit. Quod Plato, et ante cum philosophi multi, et post eum Theologi plures,