differentiam hanc, et eius causam reticent, reliquorum dogmata suo præferimus. Videntur
enim omnes, causam aliquam afferre voluisse, omnesque ab ipsiusmet Luna apparentiis variis,
eam videntur deprompsisse. Sunt enim in Luna, partes obscuræ, ut terra est, et nubes, et
caligo. Sunt et aliæ lucentes ad ignis instar, et opacæ utræque, et lumini solari nullum
transitum concedentes. Quæ res in solari eclipsi perquam fit manifestum. Est ergo Luna sine
dubio toto corpore opaca, et minime diaphana, opacitate autem, ut apparet, non uniformi, sed
varia, tota tamen nulli lumini pervia. Mirabilibus enim modis, in propriis eclipsibus, in horas
variat colores. Nam si primo vespere deficiat, veluti carbo leviter accensus principio visitur.
Deinde horribiliter nigra per horas amplius tres, apparet. Si vero in medinoctio defectum
patiatur, et subpuniceum et igneum quendam in pyropi speciem mittit colorem. Post vero
horam seprimam, rubeum suscitat. Si vero sub auroram patitur, colorem emittit cyaneum, et
glaucum. A quo Empedocles glaucopim eam appellavit. Cum vero in novilunio apparere
incipit, ea parte qua non splendet, ostendit quidem circulare corpus, sed fulco quodam
colore infectum. A qua die, in dies, color hic semper redditur obscurior, usque ad plenilunium.
In quo nullus iam is apparet color, sed facies eius, fere tota splendet, præter eas quæ maculæ
appellantur, quæ eius faciei, pars est, non parva. Ex quibus omnibus colligere licet
primo, quod, uti dicebamus, sit opaca tota, et nulli pervia lumini. Secundo quod nullum
proprium tota habeat colorem. Tertio quod per partes variis sit coloribus infecta. Quarto quod
umbram et eam quidem obscuram satis pro opacitatis ratione, de se emittat, eamquein
eclipsi Solis ad nos porrigat, non aliter ac terram, Sole Lunæ opposito, eam versus suam
umbram iacit, eamque obscurat, sicuti eius umbra obscurat terram. Itaque hac umbræ
obscuritate, et sui corporis opacitate, terræ est persimilis. Nec ei est dissimilis, duabus reliquis
qualitatibus. Terra namque et ipsa, nullum proprium tota colorem habet. Et per partes habet
varios, sicuti et Luna. Neque ullum dubium nobis est, si quis nostrum, in Lunam
ascenderet, terramque inde prospectaret, eadem illi in terra apparitura, quæ nobis hinc in Luna
apparent. Unde non immerito, Orpheus, Thales, et Heraclitus, et alii quos recensuimus,
Lunam, alteram terram esse crediderunt. Et quam ideo Oecetes Pythagoreus, et Philolaus, non
immerito, Antichthona vocaverunt, quasi terræ huic nostræ, terram alteram contrapositam.
Quorum omnium sententiam Aristoteles, solitus veteres omnes acriter carpere, hac in re, vel
sui moris immemor, vel animi maxime dubius, nec illos ausus est reprehendere, nec ipse
aliquid de suo pronunciare, præter quam quod eam inter astra connumeravit. Astra autem
quintæ illius essentiæ suæ, partes densiores esse tradidit. At nostra quidem sententia, tanto
merito potest luna astrum nominari, quanto a veteribus quibusdam, terra quoque, astrum est
nominata. Non enim hæc aliter in ære, ac Luna in æthere pendet. Non aliter ac Luna rotunda
est. Non aliter ac Luna, et opaca est, et umbram usque ad Lunam iacit, sicuti et Luna, usque
ad terram. Neque non et ipsa sicut Luna, et obscuras habet partes, et luminosas. Obscuras
quidem omnes quæ ab aquis extant. Luminosas vero omnes, eas, quæ universo mari, lacubus,
stagnis, fluminibusque operiuntur. Non enim minus aqua, superficie sua splendet a Solis
lumine, quam splendeat pars ea Lunæ tota, quæ eius maculas, tum circundat, cum
intercurrit. Id ei fiet clarissimum, qui maria alta naviget, et malum ascendat. Longe enim
circumquaque maria splendescere circumspectabit. Idem cernet si quis situm ad mare
montem, conscenderit, longe lateque splendens pelagus, circumspiciet. Quam ob rem, non
forte procul a vero fuerit, Lunæ globum, alterum esse terræ globum simul cum aqua tota
conglobatum. Globum scilicet æthereum, sicuti hic nostras, globus est hylæus. Et quæ Lunæ
pars, lumine Solis splendet, eam esse aquam ætheream alteram. Quæ gravitate sua non
equidem ad nos cadit. Non enim centrum hoc, Lunæ est centrum; ad quod aqua illa tendit ita,
sicuti nostra aqua ad centrum istud tendit, et partes similiter aliæ lunaris terræ, sicuti partes
terræ nostratis. Quid vero etiam mirum fuerit, si ibi sint, sicuti in terra nostra, planities, et
montes, et convalles? Et in eis gentes tum hominum, tum aliorum animalium inhabitare? Quæ
et maiore sint statura quam nostratia ut in puro æthere, et diutius etiam vitam producant. Et ibi