partim, partim nobis ignotas. Notæ quidem sunt, ardere in se, calere, lucere, lumen effundere,
calefacere. Si verum sit, Solem, et hominem, hominem generare, cur non verum fuerit, Solem,
et bovem, Solem, et equum, Solem, et quercum, solem, et platanum, generare, bovem,
equum, quercum, platanum? Id si verum est, cur non verum fuerit, specierum aliarum omnium
individua, Solem generare? Esto sane eadem inductione id verissimum. Sed si id Sol facit,
cur non faciat Saturnus, cur non faciat Lupiter, Sole paulo minores? Cur non idem
faciant, Mars, Venus, et Mercurius, etiam si Sole sint minores? Eiusdem omnes sunt
substantiæ, ætherei scilicet anthraces accensi, flammæque lucesque æthæreæ? Si enim ab una
eadem natura effectus unus provenit, sicuti ab homine, homo, ab equo equus, cur non idem
in cœlestibus, æthereisque fuerit? Sed illa prius. Stellæ, semina quæ habent singulæ. Vel in
se ipsas iaciunt, vel in socias mutuo, vel enim ea iaciunt, vel non iaciunt. Iacere hoc,
fœcundare intelligimus. Si non fœcundant, ociosa, et semina sunt, ociosæ et stellæ, et frustra a
Conditore conditæ sunt. At id dicere est nefarium. Fœcundant igitur. Id vero, vel in se ipsis,
vel extra se? Et in se et extra se. In se quidem, ut modo quo illis convenit, fœcundentur. Et
prolificent. At sensus noster id non cognoscit. Cognoscit tamen ratio. Dictat enim,
Deum stellas non frustra fecisse. Frustra autem essent, si operarentur nihil. Semina ergo
quæque sua in se fœcundant primo. Atque ita Pythagoreis assentiendum illis, qui singulas
stellas singulos esse mundos affirmarunt. Qui suos æres, suas aquas, suas terras continerent, et
animalia in eis habitarent puriora, nostrisque diviniora. Idque longe est probabilius, quam
putare, aut asserere, tot, ac tanta, et tam pulchra corpora, vel frustra esse a Conditore
fabrefacta, aut quasi frustra. Aut si hoc nulla admittit philosophia, necesse est illud admittere,
aut aliquid simile, ut scilicet, et ipsa sidera, mundi sint cœlestes, spiritu, animo, menteque
propriis viventes, et viventes mundi totius vita communi, ex communi tum mente, tum animo,
tum spiritu. Extra vero se, agant procul, quam procul lumina sua iacere possunt: et
cum luminibus etiam seminum vires, quibus se se mutuo foveant, et sibi mutuo faveant, et
inter se invicem conspirent, et sibi invicem, et toti, bona inspirent, et bonitate, sibi a Conditore
data, omnia perspirent, et in unum ita conspirent, ut harmoniam illam divini artificis, omnia
consonent, et personent. Non eam quam fatue in Pythagoreis irrisit Aristoteles, sed eam, quam
et ipsa in cœlestibus, et nos in universo, dictatu necessariæ rationis esse, et afferimus, et
contendimus. Nam si stellæ in se tantum agere dicerentur, frustra quidem non esse factæ
dicerentur, sed quasi frustra, si dicerentur, non in se mutue quicquam agere, et non ope mutua,
se se iuvare. Aut si tanta in hylæum mundum lumina tot numero funderent, quæ ad eum vix
pertingunt. Aut si solius tanta terræ gratia factæ esse crederentur. Ad quam, lumina ipsarum,
aut non, aut vix pertingunt. Ac certe ratio affirmare, aut credere non audet, tam ingentia
corpora, terra multo maiora, tot numero, et pulchritudine tanta, fuisse a Conditore Deo, unius
tantum, et tam exigui, et tam deformis corporis, qualis terra est, gratia procreata. Sed cum
lumine agant, et calore, et seminibus ab his delatis, lumina autem, et calor stellarum terram
non attingunt, attingit autem eam, unicus Sol, et lumine, et calore, et seminibus, quia solus
videtur omnium generator. Quid igitur? Impossibile ne fuerit, aut non verisimile, sidera
cuncta, in Solem unum, in Lunam unam, et lumina, et calores, et semina sua iacere? Et
his duobus, uti generationum regionibus æri, aquæ, terræ propioribus, suis quasi vicariis
uti atque administris. Et verum esse id, quod Philolaus dicebat, Solem primea locis esse
receptaculum, et secundam esse lucem, et per eum tamquam per vitrum tertium φῶς, lumen
ipsum, usque ad terram pertransire. Nos vero et primum lumen illud primævum, et
secundum quod est in sideribus, in Solem unum effundi dicimus; et per eum, tum in Lunam,
tum in hyleum totum fundi. Et quoniam primum lumen vector est caloris, et calor, et lumen
vectores sunt, et seminum, et fluoris, hæc omnia in sidera esse ab eis devecta, et a sideribus,
in Solem quidem, et lumen, et calorem. In Lunam vero fluorem esse afferimus distributa. Et a
Sole, et a Luna, eadem ad nos esse contributa. Unde omne lumen omnem calorem a Sole esse
sentimus, omnem novarum rerum generationem, et veterum renovationem esse