Fatuitas maior. Idem fiet, si cœlum huc usque vehat. Hi motus a superis violenti. Ab inferis
attractio. At quis eum trahet? Aer ne, an aqua, an terra? Sed non libet, cum talibus philosophis
altercari. Eos illud tantum interrogem, totus ne ille descendit ignis, an vero eius partes aliquæ?
Si totus venit, totus illic locus vacuus relinquitur. Si partes, partium earum locus vacuus
relinquitur. Aer enim vel æris partes, illuc non ascendent, nec locum sibi a natura assignatum
deserent, ut vacuum alterum aperiant, aut non proprium operiant. Si asserant tractorem esse,
occultas quasdam inferæ naturæ vires, qualis cernitur in magnete. Dicemus nos,
hunc effectum, et similes alios cerni. Ignis vero illius attrahendi, vim nullam vel apertam, vel
occultam cerni, effectum talem, nullum conspici, et si asserant a se conspectum, indicent et
nobis, si vere sunt philosophi. Non enim minus sapientiæ, quam beneficentiæ philosophi esse
debent amatores. Itaque nisi aliquid dent in conspectum, aut demonstrationem rationis nullam
afferant, eos de veritatis schola, de philosophandi recta ratione extrudemus.
At forte non minor alia illa fuerit fatuitas, omnæ ignem dicere esse levem. Omne leve
sur-sum ferri. Attamen sphæralem ignem et moveri in circuitum cœli raptu. Id contra
ræceptoris est axioma, unius simplicis corporis, unum esse naturalem motum. Et quia ignem
sursum ferri docuerat magister, non sunt ausi sui, hunc circularem, contra naturam esse,
dicere. Sed tertium quid de suo inventu repererunt, ut dicerent, secundum naturam ferri.
Quasi, natura, naturaliter, et secundum naturam, non idem significarent. Ita rideri malunt, et
nova monstra, ut Aphrica, aut olim Musica quotidie parere, quam præceptorem noluisse
salvare videri. Probare prius oportuerat, ignem istum ibi esse. Dein motus isti an ei
tribuendi essent cogitare. Nunc vero quod ponunt, nequaquam probant. Aiunt eum circulo
moveri, quia videant Cometas circulo revolui. At Aristotelimet ipsi, ad id sufficit, ut ær
summus ita feratur. In eo enim cometas gigni ait, et non in igne. Neque usque ad hæc secula
monstrarunt, ignem illum, et nostratem eiusdem esse naturæ, ut et ille feratur sursum. Neque
distinguere noverunt, de tribus nostris ignibus, quis sursum feratur. Anthrax hic iacet. Lumen
et deorsum, et sursum, et quaquaversum protenditur. Flamma igitur sola, si vera eorum sit
positio, sursum ciebitur. At ignis ille, uti est ostensum, flamma non est. Non ergo sursum
fertur. Postquam ergo, nullo sensu id quiverunt, demonstrare, duabus rationibus, persuadere
sunt annixi, et multis philosophari nesciis, persuaserunt. A motu nostratis flammæ ad supera,
et a primarum, ut vocant qualitatum, combinatione. Hæc duo perpendamus. Flammam,
inquiunt omnem, videmus sursum tendere. Id primissime falsum est. Nam multæ, in aere
accensæ flammæ, deorsum feruntur, feruntur in latus, feruntur saltu, feruntur in circuitum,
cadentes stellæ, capræ, cometæ, et quas nos Mutinæ, piscatores ad Arsiam conspexere, et sine
ordine multi, ignes fatui quos vocant. Aliæ quo loco nati sunt, eodem usque ad obitum
persistunt. Domus ardentes, trabes, aliæ. Primum ergo hoc axioma vanum, ac falsum est. Et si
viderint nostrates flammas, quas solas id facere non bene, non plene conspexerunt, cur
universilissimum axioma ex hac particularissima construxerunt, omne leve ferri sursum. Et in
incerto adhuc sit, an flamma levis sit revera. Id si nesciunt, cur affirmant. Sed de levitate, et
gravitate, alius erit disputandi locus. Nunc flammam persequamur. Flamma in ligno, aliave
materia accenditur. Lignum Peripati confessione, mistum corpus est. Et quod in eo accenditur,
vel humor, vel aer est. Eam Aristoteles definit, πνεύματος θερμοῦ ζέσις. Venti sicci
accensio (sui quasi sapientiores, corrigunt, rectius dixerit) flamma est fumus ardens. Utraque
vera est definitio. Fumus tamen non est corpus simplex. Et si ex humore flamma est,
corpus grave est, doctrina sua. Quo modo ergo supera petit? Fumus humor est, e ligno
exhalans. Neque sursum semper fertur, nisi in oamino. In eo quoque non raro fertur deorsum.
Flamma in latus, humi etiam quærit materiam. Si in aperto flamma accendatur, non attollitur,
nisi quantum spiritus, cum ær sit, dum non exit, aut non evanescit, eam sustollit. Quo
absumpto, spargitur illico, non aliter, ac e camino egressus. Si totalitati suæ, ut aiunt, natura
uniri appeteret, cur natura, hoc desiderio, a se illi indito, semper eum frustratur? Numquam
igni illi supero coniungitur. Tantam ergo naturæ frustrationem, tantam eius nequitiam,