ætherem Empyreo esse continuum, neque in orbes esse dissitos, et atheri aerem, et unius, et
eiusdem esse naturæ, quo ad ea, quæ continuationum harum, causæ erant, tum materiales,
cum formales, tum efficientes. Et nunc addimus, Finales cuisque partis, non easdem esse. Ad
alium enim finem Conditor, Empyreum formavit, ad alium singulos tres ætheres, ad alium
singulos tres hylæos. Et pro cuiusque fine, cuique etiam propriam indidit formam; per
quam esset, et sibi idem, et ab aliis alter. Sicuti ergo Empyrei formam, lumen et calorem,
omnium purissimos, et ut Zoroaster solet loqui, ἄνθη, flores, luminis et caloris, corporumque
omnium rarissimum lenissimum, blandissimumque esse voluit: ita et ætherem primum
illi continuum, quem et cœlum, et firmamentum libuit appellare, Empyreo densiorem esse
voluit. Ratio id enim dictat, tum quia lumine suo, Empyreum nobis occulit, tum quia flammæ,
tum molibus, tum numero fere infinitæ, densata quædam esse corpora, in quibus calor, et
lumen, in lucem coacta flagrent, et flammas eorum nutriat. Nam, et flammæ ipsæ, et obscura
illa in eo corpora, et nebulæ, et nigrores quidam, et maculæ, densitatis proculdubio sunt opera.
Duos reliquos huic subditos ætheres, eadem dictat ratio, primo æthere esse densiores, in quo
Saturni, et Mercurii, et Lunæ plumbago, et Martis, et Solis quasi rubens color, id produnt
manifesto indicio. Et Iovis, et Veneris, media raritatis, et densationis temperies. Et quia
densiores partes in his sunt effectæ, argumento est, totem quoque esse densiorem. Cuius
densitatis tota veluti sex in Lunam confluxit. Sub æthere universo, primarii fluoris pars alia,
prioribus continuata, substitit. In qua, Natura, bella sua exerceret, exercitus, quos
recensuimus, instrueret, pugnasque committeret. Qui exercitus, quoniam variarum formarum,
ac figurarum, quo melius sua obirent munera, conflari debuerunt, densiorem æthere fieri
oportuit, quo melius, et sistinerentur, et sustinerent. Verissimum enim est, quæcumque a suo
principio longius recedunt loco, essentiæ quoque perfectione, et dignitate, longius recedere est
necesse. Conditor aut incorporeus est, incorporibus, quæ ad incorporea magis accedunt,
Conditori sunt proximiora. Rariora autem quæ sunt, incorporea quoque magis sunt, et minus
corpora. Sed et alia ratione in idem res deducitur. Inter corpora enim, incorporeum maxime
omnium est spacium, quia est rarissimum. Lumen secundo loco rarum, primo densius. Calor,
etiam lumine densius, fluor calore. Empyreus fluore, æther primus, Empyreo; æther secundus,
primo; æther tertius, secundo, aer summus, æthere infimo; aer secundus, aere summo, ita
ut iam in nubes concrescat, aer infimus, aere secundo, nebulosus iam, et vaporosus, et
fere iam aqueus. Et hoc densior, quæ iam, est aqua. Et hac aqua terra, corporum densissima.
Si vero verum sit, quod philosophantium plerisque placuit, elementa ubi se se mutuo
tangunt, similitudinem naturæ aliquam habere, quam ipsi Symbolum appellarunt, idem
sentire, a ratione alienum non fuerit sentire, ubi cœlum sit Empyreo continuum, Empyrceæ
raritatis aliquid habere, Empyreum, aliquid item, de cœli densitate. Et ubi cœlum, secundus
attingit æther, hic, cœlo similis sit, cœlum ætheri. Secundi vero, æther tertius habeat aliquid,
et secundus tertii. Et aer ubi tertium hunc æthera contingit, raritatis illius sit particeps, æther
vero ad aeris densitatem quadantenus accedat. Et æris media regio, eadem ratione, summa sui
parte, ad infimam summæ sit similis sicuti infima sui, sit similis infimæ regionis parti superæ.
Sicuti hæc tertia, sui parte infima, minus rarus est, et densior, et crassior ita, ut sit
quasi aqueus. Sicuti et aquam verisimile est, superiore, sui superficie aereæ raritatis esse
participem. Et incrassescere deinceps, ita ut eius parte infima, qua terram contangit,
densissimam esse, et quasi terream, non aliter ac terra ibi aquea est, et fere fluida. Incrassescit
deinde et ipsa sensim, ita ut in centro, ubi maxime ab Empyreo, et a corporum principiis
natura distat, densissima esse videatur necessario. Itaque aer totus, sicuti materia primæva est
fluor: forma vero, et essentia aer, sic constitutione tota, æthere densior est putandus. Sed
suprema regione, ætheri quam fieri potest, rarirate simillimus. Inde postea discedens, et
descendens densescere, et crassescere, rationibus iisdem est necesse, ut ad aquam prope, sui
crassissimus, densissimus evadat. Atque hæc de essentia, consistentiaque et substantia eius
satis sunto, ac de eius in mundo situ, atque regione. Post essentiam, essentiales proprietates et