nequiens contineri, alienos ut quiescere queat, petit. Sin vero, poros subiens, aquam aliam
intus præxistentem reperiat, in ea ut sibi simili re conquiescit. A raritate, densitateque iis, et ut
calida sit habet et ut frigida. Nam ex Anaximenis vetustissimi doctrina ἡ μανότης
θερμὸν. Raritas calidum. Omne scilicet quod rarum est a calore tale est, et calidum sui natura
est, quod et Aristoteles est fassus dicens.
Πάντα γαρ ὅσα πεπύρωται ἔχει δυνάμει θερμότητα ἐν αὑτοῖς.
“Omnia quæcumque ignita fuere, habent potentia calorem in ipsis.”
Et e contra, quæcumque densa sunt, a frigore densa sunt. Itaque et aqua, quia densa
est, frigida tactui nostro apparet. Verum hæc quæstio. An aqua calida, frigidave sui natura sit,
magnopere, et a veteribus, et a recentibus philosophis est agitata. Frigidam esse aquam sui
natura inter veteres dixere Ocellus, Hippocrates, Aristoteles, dum scilicet
primarum qualitatum, combinationes versantes aquæ humiditatem, frigiditatemque
adscripsere. Aristoteles tamen, suæ positionis oblitus, alibi, et in hac maris quæstione, mare
dicit esse calidum verbis apertissimis, ante supta allata scriptis.
Καὶ θερμή γε ἡ θάλασσα διὰ τοῦτο ἔστι.
“Et calidum sane mare, ob id est.”
Quia nimirum a calida exhalatione cum terra adusta, in sublime elata, in mare decidit,
et ea terra calescit. Sed nos hanc questionem non ita agitamus quaeramus, an aqua alterius vel
actione, vel admistione, vel calida fiat, vel frigida. Quis enim nescit, si aqua igni sit apposita,
eam concale fieri, ita etiam ut in vapores tota abeat? Sicuti eadem frigori exposita densatur, et
sit gelu. Sed illud quærendum philosophis esse ducimus. An ex inditis a natura aquæ
principiis essentiamque ipsius constituentibus, calida ne dicenda sit, an frigida? Ocellus
profecto, et cum secuti Hippocrates, et Aristoteles, e nullis principiis vel per se notis, vel
sensu cognitis, vel demonstratione ulla comprobatis, combinationes illas qualitatum, pro
arbitratu coagularunt. Ideo, et sensibus omnibus, et plurimis rationibus, et ipsæ repugnant, et
sunt ab aliis oppugnatæ. Nos vero e nostris corporum principiis, non prolibitu postis, sed
clarissimis demonstrationibus confirmatis, et sensibus postea comprobatis hanc solvamus
quæstionem. Corporum Principia primissima, posuimus, spacium fluorem, lumen, calorem.
Nullum enim corpus est, quod ex hisce non confletur. Quod iam in Empyreo, in cœlo, seu
æthere, in aere, satis superque probavimus. Idem dicimus de aqua, quoniam et trinæ
dimensionis corpus est, ob spacium sibi innatum. Et ob fluorem fluida est, et humor. Ob
lumen vero diaphana. Itaque et ob calorem, calida fuerit necessario. Calore, inquam illo
primævo, calida primo est aqua. Calore quoque secundario, a primo illo ortum ducente, calida
itidem est. Omnis enim secundarius, et tertiarius, et millenarius si fieri possit calor, a primo
est calore, ficut color, a primo lumine, sicut humor a primo humore, et distantia omnis a
primo spacio. Et universim omnibus, vel corporibus, vel incorporis rebus, omnia quæ post
primum sunt. Quod autem de calore aquæ secundario dicimus, id ita exponimus. Aqua omnis,
in natura sua constituta, in duo genera prima divisa est, ut alia falsa sit, alia sit dulcis. Salsa
quidem omne mare cui amaror, nomen etiam dedit. Dulcis autem omnis aqua reliqua,
tum perpetua, tum temporaria. Perpetuam voco, aquam lacus, fontes, fluvios, puteosque
perennes. Temporariam voco, pluviam. Scio, lacus quosdam, et fontes, et fluvios, et puteos,
esse amaros alios etiam alterius saporis. At hæc quidem omnia ex accidenti aquæ sunt. De qua
re, non est nobis præsens sermo. Amaror hic, et dulcedo aquarum, natura ne sua, aquis insunt,
et sunt earum, qualitates essentiales? An aliunde eis accedunt? Sed illud prius. Ut æther una
essentia est, ut aer itidem una, ita etiam aqua, una ne essentia erit, an vero duæ? Si duæ, aqua
non unum, sed duo erunt elementa. Si hoc absurdum sit, tota aqua unum erit elementum. At
quo modo unum, si dulcis et amara inter se non conveniunt. Mare quidem, aliud a dulcibus
videtur esse aquis. Et Aristoteles videtur ita distinxisse, mare ab aliis, quod non suo naturali
loco esset positum, sed aquæ locum occuparet. Hoc primum sane, ac magnum, in hoc
elemento incommodum philosophia patitur. Cui additur secundum. Dulces aquas, tenere