Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 352

sales facilius converteretur unde tot mineralium, fluorum, lapidun, metallorumque species
confierent. Quorum omnium sal primaria est origo. Deinde ut per terras percolatum,
potabileque factum, dulcibus omnibus aquis ortum daret, lacubus, fontibus, fluminibus,
puteisque, ut iis, quæ sub terra vitam ducerent, tum etiam iis qui super terram viverent, usui
esse possent. Hisce ergo omnibus de causis Oceanus totus et mare quodcumque a Conditore
summo salsum usque a principio factum est. Neque fontes ullos habet, sed ipsum fons et
scaturigo reliquarum aquarum omnium est. Neque e terra a Solis radus soluta assidue, mare
gignitur, neque ab exhalatione ulla sicca, terrestrive salsum fit, aut amarum. Neque alieno
loco residet, sed suo. Neque finis tantum est aquarum, sed etiam principium. Ira ut universitas
aquarum, et elementum, tum compositionis, tum mistionis quoque, longe merito sit
habendum.
At si mare, aquarum universitas est, calidum ne an frigidum fuerit dicendum? Hoc
enim maxime ad essentiam eius videtur pertinere. Et est hac de re, quæstio tum a veteribus,
tum a nostratibus philosophis magnopere agitata, et a nobis ante paulo proposita. Itaque
eam exequamur. Ocellus equidem, tantum protulit, aquam esse frigidam et humidam.
Rationem apertam nullam addidit, qua id confirmaret. Combinationi qualitatum quatuor
reliquit implicatam. Decuit Ocellum, ut qui Pythagoræ auditor fuisset, per profana
philosophari: iuxta illud αὐτὸς ἔφα, præceptoris. Mos hic, et Hippocrati, et eius coætaneo
Democrito fuit, ut per aphorismos breves, ille medicos, hic ad usum vitæ, morumque, mentis
cogitata traderent. At Aristotelem, qui philosophiam, ex ænigmatis professus est eximere, non
idem decuit. Aquam frigidam esse, tantum proferre, rationem prolati nullam reddere. Sui satis
habuere, magistrum hoc dixisse. An verum dixisset, quærere neglexerunt. In Ocelli sententiam
iverat prius Empedocles, aquam scilicet esse frigidam. Quod hoc carmine est contestatus.
Ηέλιον μὲν λαμπρὸν ὅρα, καὶ θερμὸν ἀπάντη
Ομβρον δ'ἐν πᾶσι δυοφερόντε ριγαλεόντε.
“Solem quidem lucidum vide, et calidum prorsus.
Imbrem vero in cunctis, atrumque, frigidumque.”
Frigoris autem cum sit coagulatio quædam, idem poeta aquam σχεδυνην
φιλότητα, amicitiam quæ sensim cœat, solitus est appellare, sicuri contrarium aquæ ignem,
cuius opus videretur segregatio νεῖκος οὐλόμενον, litem perniciosam. Strato vero physicus,
scholæ Peripateticæ alumnus, in Aristotelis sententiam pedibus iit, et addidit, aquam non
solum frigidam esse, verum etiam frigidorum omnium primum, et summum. Quod dogma
posteriores de eadem schola omnes, sine vita discrimine, sine dubitatione ulla sunt amplexati.
Inscite ac perperam utrumque. Non enim huic sententiæ favet id, quod ipsi, maxime eam
constituere putaverunt. Quod videlicet viderent, eam in glaciem, in crystalla, in grandines
verti, quæ tactui summe esse frigida viderentur. Nam per hæc, contrarium potius et credere, et
concludere debebant. Non enim hæc, aquæ aut essentia, aut vires, aut actiones erant,
sed passiones, per quas aquæ essentia, viresque et actiones, quæ præcipue in fluxione, ac
primo existunt, in essentiam, vires alias, atque alias actiones inverterent, fluxionem scilicet
adimerent. Hæc opera quidem in se frigida sunt, nemo negat. At aqua, ea nequaquam agit. Sed
ab alio patitur. Nihil enim in natura est, divulgato iam axiomate, quod a seipso patiatur: ut
itidem nihil est, quod in se ipsum agat. Itaque horum frigiditas illa summa, in aqua, in sua
natura constituta, non est, sed in aliud ens acta. Neque est aquæ propria vel frigiditas illa, vel
concretio. Sed multis entibus sunt communes utræque. Nam et plantarum, et animalium, quæ
porosiora sunt, frigore ita in se cœunt, ut non solum spiritu intercluso, emoriantur,
verum etiam leni opera frangantur. Id Theophrastus, in Peripato summus, est contestatus,
pisces scilicet quosdam in Paphlagonia ni fallor, ita frigore densari, ut si in terram cadant, non
aliter quam glacies in frusta abire. Vasa quoque figulina, hieme a frigore, dum nimium in
se cœunt, confringi. Et Plutarchus refert, in Parnaso accidisse, ut qui montem Thyadibus opem
laturi ascendissent, vestes eis frigore tam rigidas esse factas, ut si vel extenderentur, vel
1...,342,343,344,345,346,347,348,349,350,351 353,354,355,356,357,358,359,360,361,362,...411
Powered by FlippingBook