Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 349

ræ. Et ita sane est: sed postea dulces factæ sunt, eo quo dicemus modo. Sed Aristotelem prius
discutiamus. Qui longissimis tribus capitibus de mari disputans, quædam paucula recte, plura
docuit perpetam. Inter hæc disputatio de maris salsedine, et amaritudine, est. De qua re primo
dicit. A Sole tenuiores, et dulces, potabilesne partes, sursum tolli ob levitatem, falsus relinqui
ob gravitatem.
Τὸ μὲν οὖν πότιμον, καὶ γλυκὺ πᾶν ἀνάγεται διὰ κουφότητα, τὸ δ'ἁλμύρον υπομένει διὰ
βάρος.
“Quod potabile quidem est, ac dulce, totum sursum ducitur ob levitatem. Salsum vero restat,
ob gravitatem.”
Quam sententiam, uti sibi placentem, ne oblivio, obliteraret, repetit sæpius. At hoc non est,
reddere causam, propositæ quæstionis. Cur mari salsugo insit. Interrogari enim potest. Id
ipsum falsum quod remanet, quam ob causam falsum est? A principio ne ita fuit, an postea ei
inditum? Adventicia ne mari qualitas est, et non innata? Si innatam esse dixerit a principio.
Causam frustra et varie quaerit. Si adventitiam dixerit; recte causa ei erat indaganda. Sed
causa, eius salsitatis, non est ea quam reddit, quia salsum remanet, id enim foret, principii
petitio. Vidit hoc sagax homo. Ac primo aliorum opinionem recensuit, dein suam induxit. Si
aliunde causa venit, dicimus non necessario, vel a cœlo, vel ab aere, vel ab alia aqua, vel a
terra eam venire, vel ab horum pluribus. A terra venire, sensisse quosdam refert, sed non
nominat.
Αλλὰ μὴν, καὶ ὅσοι τὴν γὴν αἰτιῶντα τῆς ἁλμυρότητος ἐμμεμιγμένην γαρ ἔχειν φασὶ
πολλοὺς χυμοὺς αυτην, ὥσθε ὑπὸ τῶν ποταμῶν καταφερομένην διὰ τὴν μίξιν, ποιεῖν
ἀλμυράν.
“Sed enim, et quicumque terram causam esse putant salsitatis, immistos enim ipsam habere
dicunt sapores multos, ita ut a fluminibus delati, ob mistionem faciant salsum. (mare)”
Quam quidem sententiam facile redarguit. Cur enim fluvii eam deferentes, falsi
non fiunt? Suam deinde apponit, ex duplici illa, vaporis humidi, et exhalationis siccæ,
elevatione in aerem per Solis attractionem. Inquit enim. Nos vero dicamus.
Επεὶ γαρ κεῖται διπλὴν εἶναι τὴν ἀναθυμίασιν, τὴν μὲν ὑγρὰν, τὴν δὲ ξηρὰν: δῆλον ὄτι ταύτὴν
οἰητέον ἀρχὴν εἶναι τῶν τοιούτων.
“Nam positum iam est, duplicem esse exhalationem, hanc quidem humidam, illam vero
siccam, clarum est, quod, hoc esse principium talium rerum putandum est.”
Nos vero siccam exhalationem nullam in natura fieri posse ostendemus. Salsitas
ergo maris, ut ipse vult, a sicca exhalatione, quæ nulla est, non proveniet. Sed veritatis
cognoscendæ causa donemus eam exhalationem fieri posse, et fieri. Quid tum postea. Addit.
Πειρατέον δοῦναι τὴν αἰτίαν, καὶ περὶ τῆς ἀλμυρότητος. Φανερὸν δὲ διὰ πολλῶν σημείων, ὅτι
γίνεται τοιοῦτος ὁ χυμὸς, διὰ σύμμιξιν τινὰ.
“Tentandum dare causam, etiam de salsedine, clarumvero est permulta signa, quod talis sapor
fiat per commistionem quandam.”
Idque probat, exemplis sudoris, cineris, urinæ. Esto. Infert ergo ex his.
Ωσπερ γαρ, καὶ ἐν τοῖς εἰρημένοις, οὒτω καὶ ἐν τῳ ὅλῳ, ἐκ τῶν φυομένων, καὶ γιγνομένων
κατὰ φύσιν, ἀεὶ δεῖ νοεῖν ὥσπερ ἐκπυρουμένων, τὸ λειπόμενον τοιαύτην εἶναι τὴν γὴν.
“Nam sicuti in dictis, sic et in universo, ex iis rebus, quæ nascuntur, et fiunt
secundum naturam: semper oportet cogitare, tamquam ex adustis quod reliquum fit, talem
esse terram.” Et modum subdit.
Μεμιγμένης δ'οὔσης, ὥσπερ εἴπομεν, τῆς τε ἀτμιτώδους ἀναθυμιάσεως, καὶ τῆς ξηρᾶς, ὅταν
συνιστῆται εἰς νέφη καὶ ἥδωρ, ἀναγκαῖον ἐμπεριθιλαμβάνεσθαι, τὶ πλῆθος ἀεὶ ταυτης τῆς
δυνάμεως, καὶ συγκαταφέρεσθαι πάλιν ἐν τοῖς ὑετοῖς, καὶ τοῦτο ἀεὶ γίνεσθαι κατὰ τάξιν.
“Nam cum sit mista, uti diximus, vaporosa exhalatio et sicca, quando constantur in nubes et
aquam, necesse est, in simul compræhendi, aliquam multitudinem semper huius potentiæ, et
deferi rursus in imbribus. Et hoc fieri semper ordine.”
1...,339,340,341,342,343,344,345,346,347,348 350,351,352,353,354,355,356,357,358,359,...411
Powered by FlippingBook