In quo subnectit, Φύσις τε καὶ γένεσις ἔχουσι τὴν δυναστείαν.
“Natura et generatio habent imperium.“
Si ita sit, ut supra Lunam, natura et generatio non imperent, is locus non erit
naturalis, neque corruptibilis, neque materialis. (Væ omnia sunt in hylæis) æther profecto,
longe erit aere perfectior, et nobilior. Esse autem æthera, nobiliorem aere, etiam
Pythagoreis, aliis cum Ocello placuit, et Platoni, et Aristoteli, et Cythio Zenoni, et reliquis, de
eorum omnium schola, omnibus. At si verum sit, quod Ocellus, et hi omnes asserunt, ubi
generatio sit, et materia, ibi naturam dominari, æther hac conditione, aere præstantior non
fuerit. Ostendimus enim ex historiis, et partim nostra vidit ætas, Veneris stellam valde
passam. Et Solem cursum suum, aliquando retinuisse. Et nulla eclipsi esse obscuratum. Et
sæpius sereno cœlo, lucem languidam, ostendisse diu. Quæ quidem omnia, passiones, et
dispositiones Ocellianæ materiæ sunt. Quinimo, et generatio ibi non semel locum habuit, in
Hipparchi nova stella. Et anno 1411 (quod in annalibus Ferrariensibus legi) inter VII et VIII
noctis horam apparuit stella splendore tam magno, ut cœlum ardere videretur. Et multi
cometæ, ut postea dicetur, in æthere, supra Lunam scilicet, sunt et geniti et extincti, quod et
stella nova ævi nostri fecit. Sed ostensum iam est a nobis, ex varietate lucium siderearum,
splendentium, fulgurantium, obscurarum, nebulosarum, macularumque, et Galaxiæ tanta
diversitate, et Lunæ tanta diformitate, et sæpe deformitate, ætherem non esse simplex corpus,
non esse sine passione, sine alteratione, generatione, et corruptione. Eiusdem ergo æther cum
aere est naturæ? Non videtur. Nam et aqua hæc omnia patitur, et terra, non tamen idem vel
inter se sunt, vel cum aere. Ergo neque aer cum æthere, eiusdem est naturæ. Et eos hæc ratio
distinguit. At quo, et qua differentia recte distinguet? Minore equidem, atque maiore passione.
At magis et minus, speciem non variant. Sed cur non varient, cum in æthere rarissima sunt
qua fiunt, in aere frequentissima. Varietas vero substantiarum quæ in æthere sunt, qualis ab
initio a Conditore facta est, talis sine mutatione ulla permanet. In aere e contra, quamvis ignes
raro appareant, attamen et hi, frequentiores, quam æthereæ novitates fiunt. Nam in
aere, Natura νείκος contentiones suas exercet. In eo præcipue secum pugnat. In hoc tonitrua,
fulmina, nubes, imbres, grandines, imbres, procellæ, turbines, et plurima mortalium mala. In
hoc imbres decidunt, nebulæ subeunt, vapor ex alto cadit, rursumque in altum redit. Venti
ingruunt inanes. Iidem cum rapina remeant. Sic ultra, citraque comeat natura, inter se in aere
pugnans continue. Quia stare pugnæ minime licet, sed assidue rapta, convoluitur. Et circa
terram immenso rerum globe quasi furit. Hoc ventorum furentium regnum, hoc procellarum.
Neque id raro, sed quotidie, sed continue, et sentimus, et experimur. Differentiæ hæ raritatis,
et frequentiæ, si a natura materia fiant, nulli dubium, quin æther, et aer sint inter se diversi.
Sed non videntura materia fieri, quoniam ipsa passiones omnes æque recipit. Sed sunt a forma
ea, quæ utrique ipsorum a Conditore totius materiæ, propriæ cuiusque parti indita fuit. Parti
inquam materiæ totius, in qua, et ex qua, essentia cuiusque tota formaretur. Materiam
dicimus, fluorem illum primævum. Fluor namque solus, et contrahi et dilatari, et rarescere, et
densari, et cogi, et extendi potest. Qui cum continuus sit, et per spacium universum ad
centrum usque protensus, sua continuatione efficit, ut integralia mundi corpora, Empyreus,
ætheres illi tres, et tres hylæi, omnes sint unum continuatum corpus. Et quo ad fluorem,
materiamque, omnes unius eiusdemque sint natura, atque essentiæ. Quo etiam ad universalem
ipsorum locum, qui spacium est, nullibi alter ab altero disrumpitur, aut segregatur. Nec minus
quo ad formam universalem, quæ per omnes hosce mundos est extensa, continuati sunt.
Formam autem hanc, vel solum lumen, vel cum lumine calorem simul, esse putamus. Si vero
formam præstantiorem hisce, universo demus, ea erit mundanus animus. Qui nullam universi
corporis partem destituit, sed per omnes se se, suasque vires, actionesque, vitamque
universam fundit. Nam si animus, est corporis seu organici, seu non organici, entelechia, et
energia, et forma, cum nulla ἐνεργικωτέρα, et actuosior animo mundano sit, ea profecto erit
universi, universalis forma. Atque ita verum fuerit, quod superius conabamur adstruere,