Si terra natura est frigida, in se calorem, et ignem, quomodo habet? Dicent per
accidens, et in superficie. Inquimus nos. Quod rei semper inest, non est per accidens, et terræ
calor non accedit, nisi is qui a Sole est ei superficiarius. Internus vero perpetuo ille inest.
Si terra, frigida a natura est, a primordio constituta, calor ei accessit postea, præter naturam id
fuit. Et frigiditatem naturalem, vel expulit, vel retinuit. Si expulit, non amplius est frigida. Si
retinuit, vel calorem non habet, vel habet utrumque. Si utrumque habet, quo modo ei frigiditas
est adscripta? Et si vere adscripta est, natura, quo modo tantam vim perpetuo patitur? Si
violentum nullum Aristotelis oraculo est perpetuum? Absurditatum harum duæ sunt causæ.
Altera, asserere, terram simplex corpus esse. Altera uni simplici corpori duas tribuere
qualitates. Quarum hæc, priorem destruit, et prior posteriorem. Nam si simplicia sunt hæc
corpora quatuor, quæ prima esse dixerunt, unius tantum sunt naturæ. Omne enim unum
primum esse est nobis iam dudum ostensum. Unum enim ante omnia est. Et omne primum
itidem est unum, et itidem ante omnia est sequentia. Et omne unum, et omne primum, sim-
plex etiam est. Et omne simplex, et primum est, et unum. Si igitur quatuor hæc prima sunt
corpora, etiam per se, sunt una. Et si una etiam simplicia. Et si simplicia, duplicia neque sunt,
neque esse possunt. Si duplicia non sunt, neque duas habent qualitates, neque habere possunt.
Et si duas habeant, duplicia sunt. Si duplicia, simplicia non sunt, si simplicia non sunt, neque
sunt una. Si una non sunt, neque etiam sunt prima. Igitur ex hisce necessitatibus qua ratione se
se eripient, ut dicant vere, ignem esse calidum et siccum, et ideo necesse fuisse, corpus
quartum confingere, cui tribuerentur? Quod et simplex esset, et primum et elementum, tum
mundanæ compositionis, tum etiam missionis universæ. Idque naturæ necessitate nulla,
contradictionibus, et absurditatibus, sibi invicem pugnantibus, quas recensuimus multis.
Hoc ipsum quod de igne dicimus, de tribus reliquis dicendum. Nam si ær duplicem, si aqua
duplicem, si terra duplicem habent qualitatem, neque simplicia, neque una, neque prima
corpora, aut esse, aut dici queunt. Sed ignem illum sphæralem, præter tot impossibilia quæ
eum comitantur, etiam frustra, etiam superflue excogitarunt. Nihil enim ad mundanam
compositionem facit, nihil ad mistionem. Mundus enim Empyreus, æthereus, cum tribus
hylæis ære, aqua, terra, ad omnem, et compositionem, et mistionem suffecerunt. Et si
sensibilis mundus, suprema sui parte ætherea, ignes numero innumeros, et magnitudine
immensos, eosque perpetuos habet. Media subinde, magnos alios, parvosque et durabiles, et
momentaneos, infima denique terra, alios temporarios, alios æternos, eosque innumerabiles?
Quid opus habuit natura hac amplius ignis sphæra? Præsertim singulis cæteris maiore? An
natura, quæ nihil frustra facit, opus habuit, aut est coacta, entia sine ulla multiplicare
necessitate? Ignem igitur hunc sphæralem, ut tandem concludamus, quia naturæ nulli usui, qui
non compositioni mundi: non rerum mistioni, inseruit, qui per falsissimam qualitatum
combinationem tantum est inductus, quia nulli unquam hominum est conspectus, nullo sensu
cognitus, nullo ratiocinio colligitur: multis rationibus exploditur de sphæra sua, in omnem
posteram perpetuitatem deturbemus.
Quid ergo inquiet Peripatus, nullus in universo ignis est, qui mundi pars integra sit,
et in mistionem rerum se se inferat? Imo vero est in universo calor, e secundis rerum
causis unus, Zoroastreus ille vitifer ignis, Ζωηφόριον πῦρ. Quem nos luminis comitem, per
omnia docuimus penetrare ab Empyreo usque cœlo, usque ad mundi centrum. Unum e
quatuor nostris elementis, quæ primæva constituimus, spacium, lumen, calorem, fluorem.
Quæ longe verius elementa nos vocamus, quam antiquitas, ignem, ærem, aquam terram. Quæ
mistis tantum hylæis inserviunt, et hylæum tantum mundum constituunt. Nostra vero
omnibus insunt corporibus, et hylæis hisce, et æthereis, et Empyreo. Spacium quidem, quia,
corpora omnia spaciis tribus, trineque sunt dimensa. Lumen quia omnia sunt vel lucida, vel
luminosa, etiam ea quæ videntur obscura. Calor vero, quia omnia sunt calida, etiam ea quæ
frigida videntur. Fluor, quia omnia sunt fluida, etiam ea qua siccissima sunt visa. Hæc
elementa corporibus omnibus communia, omnibus accommodantur, primis, secundis, tertiis,