quæque pars, suum proprium habet munus, sic et in universo, singulæ eius partes, singula
sortiuntur opera, per quæ invicem, et pariuntur, et agunt, et cuique accedit aliquid, quo illud
vel adiuvetur, vel offendatur. Neque tamen id temere. Neque quodlibet a quolibet, sed hoc ab
illo tantum, atque ita deinceps, ex communi scilicet mundanarum
partium σύμπνοια conspiratione, et sympathia. Hæc Plotinus, Ficinus vero, Plotini sensa latius
ex posuit, et facundius est persecutus. Utrosque imitatus est Io. Picus, sed latissime, tum
artem Astrologicam, tum eius et fundamenta, et rationes omnes funditus evertere est
conatus. Non tamen effecerunt, quin adhuc innumeri, velint esse Astrologi, sintque in futurum
ex tituri. Tanta est animis humanis insita, futura præsciendi aviditas. Sed Astrologos istos, et
eorum tum osores, tum amatores missos faciamus. Rem nos nostram agamus. Quæstio
est nobis proposita, utrum stellæ aliquid agant. Hæc quidem universalior est, quam ut ad
homines solos, uti hi tres magni fecere viri, redigatur. An scilicet stellæ, hominum tantum, vel
curam gerant, vel ipsis Solis boni, vel mali influant aliquid. Sed in amplius, est
quæstio fundenda, utrum omnino agant aliquid stellæ? Actio hæc, vel inter eas versatur, vel
per totum extenditur cœlum, vel per partes eius omnes, et singulas vagatur, et proximas, et
longinquas, et procul maxime positas. Vel etiam in superum mundum Empyreum porrigitur,
vel in inferiorem hylæum descendit, et per ærem pervadit universum, et aquam, et terram
occupat universas, tum horum partes. Nec non etiam, an quid in metalla, in tot generum
lapides, in plantas in Zoophyta, in tot animalium species, non minus quam, an in homines
tantum agerent, considerare si non Astrologi, qui pecuniarum suam artem fecerunt aucupium,
philosophi saltem debuerunt, quibus, veritatis vestigandæ proprium est munus, et rerum
causas inquirendi. Nos igitur ita dicamus. Astra confessione tum Astrologorum, tum
philosophorum omnium, corpora sunt. Corpora aut omnia, sunt substantiæ. Substantiæ
aut omnes vires habent suas. Vires in actiones sibi proprias exeunt. Siderum substantiam
iam antea sumus contemplati. Vires modo eorum, et actiones sunt cognoscendæ. Astra a Deo
sunt creata. Deus nihil frustra facit. Igitur, astra, corpora tam insignia, tam ingentia, tanto
numero, quis dixerit eum fecisse frustra? Neque igitur vires eis indidit frustra, neque ex iis
viribus, frustra exeunt actiones. Et quamvis Platonem, et Aristotelem, tam magnos rerum
indagatores, et his vetustiores multos, et horum posteriores longe plures philosophos,
videamus hac de re, ne verbum fecisse, rei ut nos putamus difficultate, ac forte etiam
impossibilitate deteritos, attamen quantum possent in eam incumbere, et penetrare debuissent.
Quod ipsi cum non fecerint, nos aliquid attentemus, et ex demonstratis, quantum eruere
possimus, periclitemur. Igitur, demonstratum antea est, stellas esse ignes, luces scilicet, et
flammas in fluore, et ex fluore singulas compactas, et a lumine, et calore primævis id ipsum
quod sunt, esse. Diximus quoque ab ideis rerum formas per essentias, per vitas, per mentes,
per animum fontanum in spacium esse fusas, quæ rerum generandarum essent semina. Quas
spacium, et recipere primo, et in se continere postea deberet, et continendo in se servate.
Quoniam vero spacium monstravimus immotum stare, lumen autem per ipsum totum
fundi. Fundi autem sine motu nequiret; necesse fuit lumini ea semina in hærere, quorum
vector ipsum esset, et quasi seipso, vehiculo usum, quaquaversum difunderetur, ea semina
deferet. Per spacium primo universum, qua ipsum funderetur. Per calorem postea sibi
comitem, perque fluorem, ex quo, seminum illorum vi, corpora omnia, formæque corporum
omnes efficerentur. Itaque primum corpus, qui mundus fuit Empyreus, spacio, lumine, calore,
et fluore conformatum, constans, seminum eorum omnium plenus fuit. Vel enim, plenum iis
fuisse, vel vacuum est necesse. Si vacuum dicamus, perfectissimum mundum,
imperfectissimum esse concedemus. Quis enim nescit, vacuum, nihili esse fratrem? Neque
esse inter entia numerandum: imperfectionemque ipsissimam, maximamque omnium esse.
Longe ergo satius est fateri, plenum seminibus fuisse. At plenum ne totum? Vel partibus,
aut parte plenum, aliis vacuum? Si aliquibus vacuum, eadem redit imperfectionis, parte vacui
ratio. Et erit Empyreus perfectus, partim imperfectus. Et ad hæc ratio est excogitanda, cur