Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 316

confirmarunt. Et ratio a superioribus nostris deducta demonstrationibus confirmat. Solus
Aristoteles, quia Deum suum, servum fecit, cum suis omnibus, falsis et fundamentis et
consecutionibus innixi, obstinate, et impie pernegant.
Finis Libri Deciminoni Pancosmiæ
.
ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
Cum in principio huius libri narrat Solem fuisse adoratum ab antiquis, inter alios fuere.
Athenienses, credentes illum esse Deum quendam, ideo ut refert Divus Augustinus
octavo de
civitate Dei
. Anaxagoras factus est reus apud ipsos Athenienses, quia dicebat Solem esse
lapidem ardentem, negans per similia verba Solem esse Deum, vel aliquid animatum. Nos
autem Christi hæredes et ante nos Iudæi, non debemus credere aliquid divinitatis esse in Sole,
Luna, et stellis, unde sint creature puræ. Ideo Dominus cognoscens a pulchritudine Solis ex
eiusque excellentia posse induci homines ad sui honorem, admonuit
Deuter.
4 huiusmodi
verbis. Ne forte elevatis oculis ad cœlum, videns Solem et lunam, et omnia Astra cœli, et
errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Deus in ministerium cunctis gentibus quæ sub
cœlo sunt.
Quod autem magis urget, est id quod refert Augustinus contra Faustum, Manichæos,
scilicet ex illo psalmi dicto. In Sole posuit tabernaculum suum: excidisse in adorationem
Solis, quoniam cum Christus (ut aiunt ipsi) in cœlum, ascenderet, corpus suum reliquit in
globo Solis, inde vero solam animam secum supra cœlos ad dexteram patris evexit. Ad quos
Manicheos dicimus, ista esse figmenta, quoniam iuxta illud Pauli Apostoli primo pater Deus
constituit Christum Iesum, corpus et animam, iuxta expositionem omnium patrum supra
omnem principatum et potestatem. Et quo ad dictum psal. Littera Hebræa habet. Soli posuit
tabernaculum suum in eis Cœlis, scilicet cum sit ex medio planetarum dicitur Solem habuisse
a Deo tabernaculum suum et habitationem in eis cœlis; si vellimus requirere
sensum allegoricum dicemus in Sole iustitiæ posuisse ecclesiam suam. Nihilominus Solem
cœlestem non esse adorandum, neque astra colenda cum ex divino statuto creata sint potius,
et sint nobis in signa, tempora, et annos quam ut colantur a nobis. Clarum est.
Non est certum an
liber Sapientiæ
sit Salomonis, sed ob elegantiam stili creditur fuisse
cuiusdam Philonis ludæi, qui Græce linguæ fuit valde peritus.
1...,306,307,308,309,310,311,312,313,314,315 317,318,319,320,321,322,323,324,325,326,...411
Powered by FlippingBook