autem astra, luces ostentare noctu satis habent, lumine autem ærem non implent, ne dum
aquam? Contrariorum, contrariæ sunt causæ. Sol magnitudine sua, quam ostentat proxime, id
videtur posse facere. Illa et parvitate, quæ apparet, et longinquitate, quæ, uti creditur,
et demonstratur, et apparet oculis, id non posse facere videntur.
Sed lumen Solis, nemo non videt, nemo non fatetur, totum ærem, totam forte
aquam, et totam terræ superficiem illuminare. Verum calorem eius cum lumine, et in lumine
descendere, multi negarunt antea, multi in præsentia negant. Dubii sunt non pauci, incerti
plerique omnes. Hanc rem, quæ secunda est præcipuarum Solis actionum, e tenebris eruere
adnitamur. Sensuum testimoniis utamur, ex demonstratis rationes afferamus.
Mirum cogitatu sane est, quomodo Peripati magister, numquam in Sole, semper
in umbra deambulaverit, neque se a radiis Solis calefieri senserit: neque id senserit eorum
ullus, qui in gymnasio suo sese exercuit.
Nam qui calor, eos in Sole forte ambulantes in cuti adussit, nigricantesque reddidit,
non a radiis Solis fuit, ut eorum fert opinio, sed ab ære, astrorum latione atrito. Et si radii quid
in causa rei huius sint, non sint, nisi in solido corpore refracti. Primum profecto illud tam
stultum est, ut stultius, queat esse nihil. Stultitiam auget, quod magister dixerit, non calorem
tantum, sed etiam lumen, in ære ab astrorum latione atrito generari. Sane astra, ut tunc
opinabantur homines universi, diu, noctuque ferebantur, æstate, hieme, autumno, vere. Cur
ergo, noctu etiam lumen in ære non generabatur? Cur noctes, omnes frigidiores non erant
diebus? An quia noctu, ferri cessabant astra? Stultior veteribus Peripateticis factus est
recentior Albertus, cui cognomen magni, haud scio quo merito, sui tribuerunt. Is summa, an
fatuitate, in sagacitate excogitavit, lumen per se non posse calere. Sed dum a Sole
descendit, ab eo partim rapi, partim a Solis latione trudi ignis elementalis partem, usque ad
terram, quæ ea sit, quæ calorem cum lumine nobis affert. Hoc dogma in scholis docetur,
eoque auditores infatuantur. Nam si latio astrorum, ignis particulam, deorsum tradit, cum
latio semper fiat, cur semper eam particulam ignis non trudit, aut detrudit? Cur non noctu
æstate? Cur hyeme, non die? Cur sub septentrionibus numquam? Ut ibi faciat calorem.
Sed hæc figmenta, quia rebus ipsis non consentiunt, acutulorum sunt deliramenta. Tota igitur
hæc res, ad exactum est perpendenda. Astrorum latio sane, et perpetua, et perennis est, nec
umquam cessat, quod et Peripatus contendit. Ab ea latione, inquit Aristoteles, duo generantur,
lumen et calor, ære ea latione attrito. Omnia hæc esse impossibilia demonstremus. Fixorum
uti vocant siderum latio, ab ære abest longissime, et eum atterere minime omnium potest.
Distat autem ab hypeccaumate, ex Astronomorum, quos ipse in rebus Cœlestibus, sibi etiam
ipsi præfert, sententia M. Pass. 78821837. Tanta enim est tota orbium, qui planetas deferunt,
ut ipsi aiunt, crassitudo. Per quam, impossibile est astra fixa, ærem attingere, aut atterere. Et
per crassitudinem orbis, solius Lunæ, quæ est 109056 M. Pass. impossibile est a Planetis sex
ærem attingi, aut atteri. A Luna quoque idem impossibile est, ob crassitudinem ignis elementi,
quam M. Pass. 115567 esse aiunt. Nullo ergo modo possibile est ærem, ab astrorum latione,
aut attingi, aut atteri. Quæ enim se se atterunt, necessario prius se se contingunt. Deinde, ær
quomodo atteritur. Quæ atteruntur, ea solida sunt, et dura utraque, æther mollis est, ær mollis,
et tenues utrique, si res durior per ærem feratur, aut ær ab ea quovis modo diverberetur,
turbatur quidem et confunditur, et dispergitur: teritur, aut atteritur minime, quando nec aqua,
ære crassior, attritionem nullam patitur. Itaque neque astrorum latio, ærem attingit et si
attingat non terit, quia tenuis et mollis æther est, et ær nullo modo atteritur. Falsissimæ ergo
hæ duæ priores sunt assertiones. Tertia eiusdem est falsitatis. Nam etiamsi ær atteri possit, ex
ea attritione lumen nequaquam generatur. A Sole in quo iam ante lux est genita, et in ea luce
lumen, et toto æthere prius ab ea fusum, in ærem diffunditur, nulla nova eius generatione.
Haud sane aliter, ac in cubiculi ærem candela illata, totum suo lumine replet. Lumen ergo in
ærem a Sole funditur, non autem in æris attritione ulla generatur. Sed et quarta falsitas his it
comes. Nimirum ab eadem astrorum latione, per eandem æris attritionem, calorem in ære