desinere, ex Luna eclipsi probant, quæ in eam umbram incidens eclipsin sui luminis patitur.
At demonstratio hæc, partim nulla est, partim est aliquid. Est quidem aliquid, quia in umbra
Luna, quæ lumen proprium non habet obscuratur. At eadem obscuratio ei accideret, si in
umbram vel calathiam, vel columnarem ingrederetur. Si nota in umbram incideret, tota
obscuraretur, si in collaterales umbræ lineas ingrederetur, tanta parte, quanta in umbra
remaneret, quanta vero extra eas esset, non eclipsaretur, quod in conoide sola, primo errore,
dicunt ei evenire. Cuius non magis propria est, quam duabus etiam aliis sit communis. Nulla
autem est demonstratio, quia secundo errore, conicam esse terræ umbram, non demonstrant.
Addunt, tertio errore, pro argumento, ideo conicam esse, quia in orbe Mercurii, aut etiam
Veneris desinit, cum aliæ duæ in infinitum, quarto errore, abeant. Conicam, quinto errore, in
his orbibus putant desinere, quia nec Mercurius, nec Venus eclipsantur. Id autem quia in eam
non incidunt. Non incidunt autem, quia illa esse desiit. Desiit autem, quia in coni desiit
apicem. Sed his omnibus falluntur, præter quam quod desierit. Nam desiit ea quidem, non qua
ipsi aiunt ratione. Sed quia luces Mercurii et Veneris, tantum lumen de se, et circa se
effundunt, ut eam umbram vincant, et diluant, nec amplius umbram esse sinant. Lumen enim,
et umbras et tenebras etiam superat: non autem tenebræ vincunt lumen, et umbra multo minus.
Id quotidiano videmus experimento, pusilla candelæ flammula in tenebrosum
cubiculum illata. Veneris autem tantum lumen est, ut tenebrosissima nocte, usque ad nos
pertingat, et itinerantibus viam illuminet. Mercurii lumen numquam vidimus, sed Luna
ipsamet dum in eclipsi est, quod dicimus verum esse prodit. Umbra enim, in qua est, ea parte
qua est rubicunda, ea rubedine ita superatur, ut non impediat, quin a nobis cerni queat. Et si
magis super se esset luminosa, nullam umquam pateretur eclipsim. Et si Sol eam pati dicitur,
id, non quia obscuretur fit, sed quia Luna opacitate sua, eius lucem nobis occulit. Itaque
tot erroribus fulta demonstratio, quomodo ostendet, aut persuadeat, Solem esse maiorem
terram? Et si in tanta, et tam evidenti re Astronomi, omnes sunt decepti, quibus eorum
demonstrationibus, aut instrumentis credere possimus, aut debemus, Solem esse non solum
terram maiorem, sed maiorem centies sexagies sexies? Nos vero, quid de Solis magnitudine
audebimus physice proferre? Sane certi nihil præter quam hoc unum, eum esse ignem
maximum. Qui possit, et elementa omnia, nec minus æthera totum illuminare, et calefacere.
Lumen enim et calorem sensibus haurimus. Ratio autem dictar, si tam longe lumen et calorem
suum diffundit, et in corpora a se longe diversa, qualia sunt elementa, eum facilius in
proximiora, et similiora sibi, id ipsum facere et longe magis, quia nullo videtur obice
impediri. Tam longe scilicet lateque, quam in Panaugia est a nobis declaratum.
Sed non minor est de situ Solis incertitudo. Inter enim veteres philosophos, Zoroaster,
uti vidimus, in medio sex planetarum collocavit. Hermes vero, illico supra Lunam eum posuit,
quem et Plato, et Aristoteles sunt secuti. Ducti ni fallor, quod eiusdem fere viderentur esse
magnitudinis. Et ex calore, quem ab eius radiis sentiebant, cum non procul, ut cætera astra
esse existimarunt. Ante Platonem vero Anaximander, et Metrodorus et Crates, supra etiam
stellas fixas Solem ponebant, et sub eo Lunam. Aristoteles ad Alexandrum scripsit, supra
Solem esse Venerem, et supra eam Mercurium. Astronomi vero posteriores medium inter
planetas locum ei deputarunt, demonstrationibus partim puerilibus, partim ab aspectus
diversitate ductis. Pueriles illæ sunt, quando aiunt, eum uti astrorum, et Planetarum regem in
medio sedere debere loco. Cuius veluti consiliarius sit Saturnus, Iupiter iudex. Mars exercitus
dux, Venus, uti materfamilias, Mercurius uti scriba, Luna uti nuncius. Quibus, in re tanta, quid
nugacius? Simile huic, quando eum cordi medio comparant, reliquos membris aliis
animalium. Neque enim cor in medio est corporis, neque membra sunt aliis comparanda.
Diversitas autem aspectus, per instrumentorum fallacias, in neutram nos partem, certitudine
ulla inclinat, atque ideo certi nihil pronunciamus. Hoc unum dicimus, si verum sit, quod
Proclus, et Damascius crediderunt, Chaldæorum Theologiam, fuisse θεοπαράδοτον, a Deo
traditam, cum ea sentiemus, Solem inter planetas, medium stare. Si vero ex simplici