generari. Nam si astrorum latio ærem attingit nunquam, ær ab ea non atteritur. Si non atteritur,
ut est ostensum, ab eo non attrito, nullus calor generabitur. Sed alia occurrunt via. Non calere
Solis radios, nec ærem, aut corpus aliud calefacere, dum de Cœlo descendunt, sed postquam
in corpus solidum inciderint, ab eo refractos in se resilire, et ea redensiores factos, ærem
atterentes, et fricantes calorem in eo excitare. Et de eius materiæ potentia deducere in actum.
Si id pro vero astruunt, rationem reddant, unde eveniant, quæ modo recensebimus? Si quis
hieme fugidissima, sole Oriente, nulla adhuc refractione facta, manum, aut faciem radiis
opponat, calidos sentiat? Si quis penes murum Soli expositum, qui tota die radiis sit
verberatus, ambulet, ea parte faciei, quam radii tunc feriunt, plus caloris sentiet, quam parte
alia, quæ ad murum versa, manet in umbra? Etiamsi murus caleat? Si quis per herbida prata
ambulet, nulla ibi refractione facta, caput si radii feriant, et faciem, et pectus, calorem
percipit? Cur in summis navium malis, nauta in specula positus, calorem radiorum non ibi
refractorum sentit, et paucis horis cute nigrescit? Quod non patiuntur nautæ alii tam cito, in
tabulatis sedentes, ubi radiorum tota fit refractio. Sed dum hæc solvunt, nos liberius, et verius
philosophemur. Radios Solis uti ignis prolem, a patre divulsam numquam, per se, et in se
calere asserimus, et alia quæ tangunt calefacere, vel illico, vel tempore aliquantulo interposito.
Arida ab eis etiam igniuntur. Trans aquam rotundo vasi infusam, permeantes, aqua non dum
satis concalefacta, escam accedunt. Per crystallum concavum transeuntes, ignem in opposita
esca creant. A speculo concavo resilientes, in aridare ignem accendunt. Hæc omnia ignis sunt
opera, etiam si dicantur in his omnibus uniti, et quasi parvulus Sol facti, lucidissimi, et
ferventissimi simul fiunt. Quia nimirum lux et ignis idem sunt et lumen producunt et calorem,
et a simul iunctis uti sunt iuncti ipsi, lux et ignis. Calor igitur perpetuus est luminis
comes. Neque lumen umquam sine calore est, etiamsi calor, aliquando sine lumine reperiatur.
Quando scilicet re aliqua a lumine concalefacta, ipso abeunte, calor ibi remanet, vel sedes
suas ponit. Id autem fit, quia lumen omne, sed sensibilius Solis lumen, non aliud est, quam
flamma rarissima, sicuti flamma densissimum est lumen. Et sicut flamma, omnis uti est ignis,
calet, et calor sit, sic lumen cum sit flamma, calor quoque est. Sed ut lumen, flamma est
tenuissima, et rarissima, sic etiam eius calor est lenissimus, et suavissimus, ut potius tepor dici
debeat, quam calor, tepor tamen e genere est caloris. Sol ergo corporeorum ignium, ignis est
primus, imago Empyrei, primævique et luminis, et caloris, lux compactissima, ignisque
ferventissimus, atque ardentissimus. Radii vero eius, sunt ab eo ignes secundi, recti, acuti,
penetrantes, utentes, quasi a densa Solis mole estuantes. Lumen vero a radiis, ignis est tertius,
et flamma in exilissima quasi materia leviter succensum. Et quamvis in nostratibus flammis,
lumen a calore, diversum quid esse vindatur, quia calor alicubi est, ubi non sit lumen, neque
calor in lumine, neque lumen in calore esse videatur, nihilominus in Sole corpore purissimo,
necesse est hæc omnia, lucem, lumen, ignem, flammam, caloremque idem esse. Nec minus
idem sunt in radiis, gradu tamen secundo, et in lumine gradu tertio. Talis ergo cum Sol sit, et
radii ab eo micantes, et lumen ab his emicans, quid ille per hæc duo veluti sua instrumenta in
ære operatur, aut in aqua, aut in terra? Nimirum virtutes suas omnes per ea in hæc transfundit,
sunt autem virtutes eius admirabiles. Est enim uti Dionysius affirmat, a summo bono, et
bonitatis corporea imago, et bonitatis illius, quantum corpori licet in corpora omnia transfusor.
Nam sicuti a bono, in lumen illud primævum, semina rerum omnium sunt transfusa, et ab hoc
in Solem, sui simulacrum itidem sunt transfusa, sic a Sole, rerum semina eadem, per
radios perque lumen in inferiora transfunduntur. Cooperante id in eo, intellectu suo,
animoque suo, et spiritu. Ostendimus enim supra, stellas, et Solem animata esse, et anima
quidem sibi congrua intellectuali. Spiritum autem divina eum eloquia appellant, ut eo loco.
Oritur Sol et occidit, et subdunt lustrans universa in circuitum pergit spiritus, etc. Sicuti autem
intellectus, seipsum intelligendo, species et ideas, quæ in se sunt intelligit; et intelligendo
operatur, ac facit, hoc est in animum sibi adiunctum, et species eas, et earum notitiam
transfundit. Et animus idem operetur, in spiritum, qui rerum vector est omnium, ut postea