Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 317

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS
DE LUNA.
Cum sole, lunam, secundum luminare in propriam se posuimus antea contemplationem, eo
quod cum reliquis sideribus, qui planetæ nominantur, nulla conditione videretur convenire.
Cum sole vero duabus, tantum molis æqualitate, et figuræ rotunditate. Neque enim luce,
neque radiatione, neque scintillatione, neque lumine, neque calore, neque colore cum aliis
convenit. Fusca enim, et splendida simul, sed alia, atque alia parte, tantummodo conspicitur.
Quibus in rebus, ne obscuris quidem, aut nebulosis quæ dicuntur stellis, est similis. Que
fulgorem quidem habent quendam sed subturbidum, et et ad instar nebulæ nigricantem. Quare
sicuti aliæ omnes a reliquis singulis specie inter se differunt, ita Luna, quoque differt ab aliis
cunctis. Verum de ea operæ præcium fuerit, eadem considerare quæ de Sole sumus
contemplati. Quid Luna sit omnino, qualis, quanta, quo cœli loco, quas habeat vires, quas
actiones, quidque tandem pati possit. Ac de prima quidem harum quæstione, omnium
cœlestium rerum rem difficillimam præ manibus habemus, et quo ad veterum placita, et quo
ad essentiam eius variam contemplandam. Veteresquidem Græci philosophi, nulla in re alia,
tam fuere discordes, quam in hac una. Namque eorum vetustissimus Orpheus de ea ita cecinit.
Μήσατο δ'ἂλλην γαῖαν ἀπείρατον, ἥν τε σελὴνην.
Αθάνατοι κλήζουσι, επιχθόνιοιδέ τε μήνην.
Ἡ πολλ'οὔρεα ἔχει, πολλ'ἂστεα, πολλὰ μέλαθρα.
“Molitus est aliam terram infinitam, quam selenem.
Immortales vocant, terreni vero Menem.
Quæ multos montes habet, multas urbes, multas domos.“
Quam sententiam videtur Thales esse secutus, qui terream esse Lunam affirmavit.
Pythagorei quidam senserunt idem, eamque animalibus habitari asserverunt,
maioribusquam nostra, sint, quindecies, Plantasque louge nostratibus habere pulchriores.
Democritus in eandem ivit sententiam cum Orpheo, quod terreum esset quiddam, in quo
campi essent, et montes, et vallium anfractus. Anaxagoras quoque ad superiora addidit,
inæquali eam esse constitutione, et terream esse, et frigidam, et præterea admistam cum
terreo, caliginem habere quandam. Heraclides et Ocellus, terram esse dixere, caligine
obductam, sicut et Heraclitus, esse terram caligine circundatam. Diogenes vero physicus
pumiceam censuit esse, Iom vitraceam, transpicuam, et patim et obscuram. Pythagoras e
contra cum aliis non paucis igneum corpum esse dixit, ex Chaldæorum puto dogmatibus,
quibus a Zabraco fuerat institutus, esseque quasi speculum quoddam. Anaximenes vero et
Parmenides Pythagoram sunt secuti, igneamque esse crediderunt. Sicuti et Berosus
semiigneam sphæram. Zeno Parmenidis auditor igneum astrum esse, mente præditum, et
prudens, et artificio confectum. Cleanthes et ipse igneam scripsit. Empedocles censuit esse
ærem nebulosum, ab igne compactum, et ei commistum. Hunc bona Stoicorum pars, sunt
secuti, nam mistam esse ex igne et ære tradiderunt. Xenophanes, autem nubem esse
compactam et ignitam. Idem fere Chrysippus sensit, namque accensionem esse ex dulcium
aquarum vaporibus collectam, et a Sole accensam. Mathematici vero quidam, compositum
quoddam et diforme esse corpus, et inæquale. Sicuti enim nubes partibus quibusdam sunt
rariores, quæ a Solis radiis collustratæ, splendidiores visuntur, quam quæ densiores sunt, quæ
minus lucent, ita esse in Luna. Nam quæ in ea, rara sunt, luminosa fiunt, quæ vero compacta,
minus fulgent. Aristoteles solus in sua permansit sententia, ex quinta illa sua eam esse
essentia. Sed si quis eum interroget, cur igitur, uti Sol, uti reliqua sidera, ex eadem conflata
essentia, non lucent? Necesse esset, eum differentiæ huius tantæ, aliquam afferre causam, si
philosophorum culmen esset voluisset. Quam quoniam non attulit, et sui omnes, et
1...,307,308,309,310,311,312,313,314,315,316 318,319,320,321,322,323,324,325,326,327,...411
Powered by FlippingBook