FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER NONUSDECIMUS
DE SOLE.
De Sole autem, quem cum Luna ab aliis seposueramus proxime, tam magno Summi Dei
opificis instrumento et primario luminari, quid nobis dicendum? Hic mundi, ut refert Plinius,
totius cor, et animus, et mens creditus est, et principale naturæ regimen, et numen. Hic
reliquorum siderum rector, ea et occultat, et iterum revelat. Lucem eis aufert, et iterum
restituit. Cœli tristitiam discutit, æris, humanæque mentis nubila serenat, Præclarus, eximius,
omnia videns, omniaque exaudiens, ut principi literarum placuit Homero,
quem Orpheus, πανδερκες ἔχων αἰώνιον ὅμμα, omnia cernentem habens æternum oculum,
appellavit. Hic a plerisque, et veteris et novi mundi gentibus, pro sensibili Deo, pro maximo
Deo, et habitus est et cultus, et habetur etiamnum et colitur a multis. Ab hoc enim ab ipsis
reputato Deo omnia sibi beneficia, putarunt, et putant provenire. Ab eo plantas, animalia
cuncta, hominesque produci crediderunt. Vitæ, alimentorum, accrementi, perfectionisque
omnis authorem esse existimarunt. Hic a Platone, summi boni quasi proles, et sensibile
simulacrum est appellatus. Et quas ille in intelligibili mundo, vices gerit, hunc dixit in mundo
visibili vires habere asseruit. Et quomodo bonum, ad intellectum, et ad intelligibilia se se
habet; sic Sol in visibili mundo se habet ad visum, et ad visibilia. Et sicut bonum, omnis
intelligentiæ ibi causa est, et omnis veritatis. Sic et Sol in mundo hoc omnis visionis causa est,
et omnis quæ per visum cognoscitur veritatis. Hunc tantorum, et tot operum effectorem, quis
umquam pro dignitate, laudavit? Aut laudare queat? Aut quis umquam de eo scripsit, præter
Iulianum Cæsarem. Quem solum, de Sole librum scripsisse comperio, secundum tamen ea,
quæ de ipso
Phoenicum Theologia
tradiderat. Quo libro, et qua Theologia postquam caremus,
tentandum nobis, si quid de tanto rerum sensibus subiectarum moderatore, ac benefactore,
Physicis rationibus dicere possimus. Quid nimirum sit, et qualis, et quantus, et quo loco
habitet, et quo motu agitetur, et quid agat, et quid etiam pati queat. Sol igitur, qui claritate sua
omnibus se prodit, eamque rebus omnibus communicat, quidnam est? Græcorum
philosophorum, maior pars, satis simpliciter, ne dicam fatue, de eo sunt locuti. Anaximander
namque cavam fornicem esse igne plenam affirmavit. Xenophanes, esse vel nubem accensam,
vel igniculos, ab humido ascendentes, et in Solem coagmentatos. Anaxagoras, Democritus,
Metrodorus ignitam esse petram docuerunt. Antipho, Hecatæus, et Diogenes, esse pumicem,
ab æthereis, accensum radiis. Heraclitus, accensionem esse ex mari, quæ in Oriente
accendatur, in Occidente extinguatur. Philolaus, duplicem esse lucem. Primam per se, et supra
mundum, quæ, per vitreum aliquod, qui sit Sol, refrangatur, et per id ad nos lucem transmittat
secundam. Vel Solem esse ignem in Cœlo, qui lumen, alium scilicet ignem ad nos transmittat,
et esse tertiam luminis refractionem. Cum Philolao, videtur Empedocles, fere sensisse idem.
Nam duos dixit esse Soles, alterum archetypum, alterum hunc quem cernimus archetypi
imaginem. Anaximenes et Parmenides, esse quid igneum, Euripides ignem. Plato ex plurimo
igne. Aristoteles ex quinta essentia Cœlesti. Zeno Stoicorum pater, et ipse ignem esse dixit.
Stoici quidam, Heraclitum potius, quam authorem suum secuti, accensionem esse e mari illuc
sublatam. Epicurus terrestre quid in, modum pumicis excavatum, rotundum, et ab igne ardens.
Fornices, petras, pumices, vitra, nubes, e mari vapores, uti fatuas mittamus. Aristotelem,
donec nobis dicat quid illa sua quinta essentia sit, missum faciamus. Reliquos ignes, igneos,
ignitos amplectamur. Nam et cum re ipsa, et nobiscum consentiunt, et vetustissimo
Zoroastri dogmati, assentiuntur, qui cecinit.
Εξ ἀνακρεμάσας ζώνας, ἕβδομον ἡελίου
Μεσεμβολήσας πῦρ.
“Sex suspendit Zonas. Septimu Solis.