tribuuntur non errantibus, salvari (ita Astronomi loquuntur) possunt longe facilius,
quam ratione alia ulla. Nimirum, uti sunt sidera, et spiritu, et animo, et mente prædita, ita
moventur, quoniam universitati ita expedire cognoscunt, et in eo sunt Dei providentiæ
ministræ. Concludamus igitur, et sidera moveri ab ortu in occassum. Et quia velocitas ea
impossibilis est visa, terram quoque necessarium fuit moveri, motu contrario ab occasu in
ortum. Atque ita fiet, ut uno contrario in natura posito, ponatur, et alterum, et impossibile illud
tolletur, et possibile hoc admittetur, et temperatis motibus, velocitate unius cum
tarditate alterius, recta constituetur harmonia et perfecta, et tertius dabitur planetarum quasi
mistus motus, qui ab Oriente oriatur partim, partim oriatur ab Occidente, prout
sequenti contemplabimur libello. Verum adhuc una superest quæstio. Quam ob causam, tum
astra, tum terram non in rectum, sed in circulum moveantur. Ignis enim natura sursum petere
videtur, terram deorsum? Motorum suorum motum intrinsecum imitantur. Natura namque uti
est animi progenies, et omnis progenies productricis causæ similitudinem secum defert,
animo, quantum effectui licet, similis evadit. Animus autem rationibus iisdem, quia est mentis
progenies, uti menti similis, mentis motum imitatur. Mentis autem motus intrinsecus,
confessione philosophantium, est circularis, ubi enim incipit, ibi quoque desinit. Incipit autem
a se ipso, et omnia sibi intrinseca entia intellectione sua transcurrens in idem desinit. Animus
quoque motu sibi intrinseco in circulum movetur. Idem et natura facit. Hæc autem, et
animus, motionis corporum sunt causæ. In gyrum ergo natura, naturaliter sua movet corpora.
Animus eas vires naturæ largitur; et ut eas largiri possit, sortita est ab intellectu a se
participato. Omnia ergo corpora, naturali statu ac loco, in gyrum circumferuntur. Et quæ
eorum partes sunt, naturali statu ac loco, et cum eis circumvoluuntur, et in eis immotæ
manent. Sed cur astra circuitum ab oriente conficiunt in occidentem? Terra vero e contra ab
occidente in orientem? Vel hæc apparentia est revera; res aut vera est minime. Nobis quidem
ita apparet, et nostri respectu, et orientem dicimus, et occidentem, sed revera in mundo per se
toto, nullus est, aut ortus, aut occasus ullo loco determinatus. Quod et Astronomi
fatentur. Esto sane ita. Sed cur astra et terram contrariis motibus cientur? Quia Deus Conditor,
in corporum universitate, omnia ex contrariis constare voluit. Ita enim et sapientiam, et
potentiam suam manifestavit magis et quia ita universitati rerum expediit, ut contrariis
contraria temperarentur, ne vel essentia, vel viribus, vel actionibus, aut in nihilum abirent,
aut infinita evaderent. Omnia namque certis numero, mensura, et pondere construxit, ut his
terminata, et essent et viverent, et conservarentur.
ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
Ex dicto Salomonis in
Ecclesiastis libro
allegato hic ab auctore post principium. Pergit
spiritus, idest Sol secundum suam virtutem, quia ibi Sol nominatur spiritus, rumpserunt
nonnulli, Solem stellas esse spiritus, non dico habere spiritum. At Divus Paulus in
Epistola
prima ad Corintis
cap. 13 refutat hanc opinionem, appellans Solem, Lunam, et stellas,
corpora cœlestia, terrestria vero arbores et reliqua vegetabilia; Non sine ratione tamen
aliqua, sol nominari potest spiritus propter eius subtilitatem: quoniam nomen spiritus
imponitur ad significandam subtilitatem alicuius naturæ. Ær enim et ventus dicuntur spiritus
ex scripturis sacris, et etiam apud physicos subtiliores vapores per quos diffunduntur virtutes
animæ in partes, corporis, dicuntur spiritus.
Alii vero quos nominat Divus Thomas I part. et quæst. 60 art. 3. Ex hoc dicto
Salomonis senserunt Solem et Lunam atque sydera esse animata, ut Platonici Origenes etiam.
Nec non et Divinus Hieronymus. Exponens hoc dictum Salomonis; Divinus Basilius vero, et
Divinus Damascenus sunt contrariæ opinionis, intelligentes nomine spiritus non ipsum Solem,
sed animam cœli vel naturam angelicam præsidentem esse Soli. Augustinus in
2 Gen.
ad
literam in neutram partem declinans sub dubio reliquit. Ideo teneat. Unusquisque quod sibi