hoc supremo convenit, igitur omnium summus est. Luna quia citissime, infima. Iupiter quia
secunda movetur tarditate, subest Saturno. Mars, quia tertia, subest Iovi. Sed farentur iterum,
hac ratione nihil de Sole, Venere, ac Mercurio statui posse, qui prope eadem feruntur
celeritate. Sed duo non adverterunt. Alterum, quodquia celerrime omnium octava quam
vocant sphæra, suum perficit motum XXIIII, scilicet horarum tempore, infra etiam Lunam
esse debere. Qua celeritate, cum etiam planetæ ferantur, et non ferantur, uti est demonstratum
motu raptus, Planetæ inter stellas erunt interpositi, et nullus altior fuerit alio, nisi certiores
afferant rationes. Alterum autem non cogitarunt in eodem spacio viæ, posse a duobus
tardius et citius iter confici, pro virium cuiusque robore, quod apud nos, tum in animalium
conspicitur cursibus evenire, tum in navibus eodem vento, aut non eodem euntibus; et
pronavis mole, et velorum magnitudine, et remigum, tum robore, tum moltitudine. Nihil ergo
ex motus tarditate, et velocitate, de quatuor planetarum ordine conficiunt. Tertia eclipsium
methodo conficiunt, et non conficiunt quatenus scilicet Luna, Solem, Venerem, et Mercurium
eclypsibus operit. At non conficitur, certi quicquam, an Sol supra ambos sit, an infra ambos,
quod Plato, et Aristoteles sensere. An vero sit Venus altior Mercurio, an hic Venere altior.
Itaque cum hæc sint incerta omnia, non est Astronomorum decretis standum. Quid igitur in
tanta quæstione audebimus pronunciare? Profecto, si visui, et apparentiæ credamus. (Credere
autem hac in re, alii sensui nulli est par) modo cum hæc scribimus, Saturnus ex eorum
computis, ex visu ipso, lucet in Geminis, et clarissime discernitur. Iupiter in Scorpione. Mars
in Sagittario, Venus in Ariete, nullus tamen horum inferior stellis eius asterismi reliquis
apparet; sed in eadem cum eis altitudine conspicitur. Neque item alius alio, aut altior, aut
depressior spectatur. Igitur verior fuerit, quam modo referebamus, sententia, eos inter reliqua
habitare sidera. Interque ea suos cursus motusque alios peragere. Et nullos esse, aut orbes,
aut cœlos eorum proprios, qui non nisi una refulgeant stella. Atque ideo recta rasione,
simul cum eis, XXIIII horarum spacio, diurnam conficere circumvolutionem. Neque ad
instrumenta sua Astronomi confugiant, quæ omnia et oculos eorum, et iudicia fallunt, multis
quidem fallaciis aliis, sed duabus his evidentissimis. Altera quod eorum centra cum mundi
centro coincidere supponunt, cum tamen eis integro terræ semidiametro. Millibus passuum
tribus mille, atque amplius quingentis superstent, quæ distantia non est spernenda, quantumvis
cœlum a terra distet, et quanti, non autem puncti, uti iamdiximus, cum eo habet proportionem.
Altera vero quod instrumentis eorum, credunt integrum cœli medietatem supra horizontem
dimetiri, quod esse falsum iam ante, dum de cœli ageremus fornice, demonstratum est.
Motibus autem aliis cuique propriis pluribus moveri, quorum summa est, ut ipsi in contrarium
nitantur, sideribus reliquis, et uti loqui consueverunt ab occasu in ortum, qui nulli in mundo
sint; sint tamen nostri respectu. Et præter hunc, aliis agi quibusdam fatis multis. Quinque
scilicet illi, quos proprie planetas nos appellavimus. Directione, et tunc velocius moventur.
Duplici statione, in quibus videtur stare, et nullum ciere motum. Retrogradatione, quando
scilicet moventur tardius. In qua ab ortu in occasum videntur ferri, sicuti in directione, ab
occasu in ortum. Et dum hisce cientur, modo ab ecliptica ad Septentriones feruntur, modo
versus meridiem, terminum tamen, ultra sex gradus utrimque non excedunt, ita ut tota
latitudine gradus XXII non exeant. Sed et minores se ipsis interdum apparent, interdum
maiores quoque, quasi a locis suis, sursum vel ascenderint, vel ad infima sua descenderint, et
tunc maiores apparere, sicuti in ascensu minores. Quoniam unum idemque corpus, quam pius
nobis locetur, apparet maius, quanto vero procul magis, tanto apparet minus. Sed Astronomi
hæc omnia eccentricis illis fuis atque epicyclis adscribunt, nos vero, eorum naturis
spiritibusque, et multo magis, animis eorum ac mentibus. A quibus per hos motus reguntur, et
divinam exequuntur providentiam, et universi conservant harmoniam. Hi sunt ergo
planetarum motus, qui ad actiones ab Aristotele astris tributas pertinent. Modi autem quibus
mundi harmoniam efficiant, haud procul hinc patebit, si passiones eorum quasdam prius
explicemus, et Solis Lunæque naturam exponamus. Passiones autem quas dico, in alteratione