magis placet, modo non neget cœlos, Solem, lunam esse corporea; non est tamen hic
ommittenda observatio Divi Thomæ sedantis hanc controversiam loco citato, huiusmodi
distinctione; sidera inquit cæteraque cœlestia corpora esse anima, ita sive animantia,
bifariam intelligi potest, aut univoce: hoc est anima informante quæ sit corporis forma,
quales sunt animantium animæ, et hoc modo videtur intelligere prima opinio, cum qua auctor
huius libri. Aut equivoce, hoc est anima assistente vel presidente, quæ corpori unitur
tamquam movens mobili, ut rotæ quæ movetur unitur et presidet figulus; Basilius,
Damascenus non repræhendunt eos qui iuxta posteriorem intellectum credunt astra esse
animata vel animalia, ut verissimile est sensisse Philonem atque Divum Hieronymum forte
etiam Origenem; sed eos duntaxat refellunt qui stellas anima vas et sidera docuerunt
esse animalia iuxta priorem intelligendi modum.
Sit autem animatus Sol quovis modo, sensus literalis verborum Salomonis, est ut Sol
lustret et circumdet et circumspiciat universa per circuitum pergens spiritu suo, per quandum
virtutem naturæ occultam qua omnia invisibiliter nutrit, vegetat, et unumquodque ad certum
finem legitimum perducit, ut optime declarat auctor huius libri loco suo. Et hoc pertenet ad
excellentiam Solis.