noxia, vel utilia, non solum gentibus, et regionibus, sed etiam regibus, et privatis
quoque hominibus. Hæc prædicendi ex astris vel scientia vel ars, apud omnes postea gentes
innotuit. Nam a Chaldeis in Persas, et ab his in Indos penetravit. A Chaldæis itidem ad
Aegyptios permanavit, et ab his ad Lybias, ad Aethiopas, atque etiam Græcos. Et quamvis
omnibus ætatibus sit verisimile, eam exercitam fuisse, Romanorum tamen Imperatorum
temporibus, maxime videtur Romæ, et innotuisse, et floruisse. Multa enim in historiis
leguntur, quæ a Chaldæis et prævisa sunt et prænunciata. Quæ eventibus sunt comprobata.
Sicuti, multa alia falsa cum evaderent, multis Chaldæi derisui fuere. Quare multis
occasionem etiam præbuere, qui scriptis eam artem falsitatis redarguerent. Inter quos,
præcipuus videtur Plotinus fuisse, Platonicorum eo tempore præcipuus. Quem postea, viri
magni duo Marsilius Ficinus, et Ioannes Picus. Qui maximis ingenii viribus, in Astrologos
hosce divinatores, sunt invencti. Sed his confutationibus in id maxime incubuit Plotinus, ut
significari quidem a planetis posse futura concederet, fieri tamen non concederet. Atque in tria
præcipue capita, omnem hanc suam disputationem est partitus. Nimirum. Non posse planetas,
vel divitias, vel inopiam, aut alia fortunæ vel bona vel mala, aut adimere, aut largiri. Non
posse, in corporibus humanis, prosperam adversamve ingenerare valetudinem. Multo minus
posse, animo turpia, aut honesta, aut vitia, aut virtutes indere. Quæ omnia planetis Astrologi,
et tunc tribuebant, et nunc etiam tribuunt. Idque propterea quod, ipsorum alii natura sunt mali,
ut Saturnus et Mars. Boni alii, Iupiter et Venus Neutri, Sol Mercurius, et Luna. Mutari autem
hanc eorum et naturam, et vires et actiones, pro variis, temporibus, et locis, et motibus, et
aspectibus eorum, tum inter se, tum cum stellis fixis. Nam his omnibus, ipsi vel bene, vel
male affici dicuntur. Et pro affectione vires, et pro viribus actiones, et pro actionibus ex
affectione illa pendentibus, varios, et bonos, et malos, et neutros eventus provenire. Hæc
Astrologi summatim, Plotinus e contra, Stellæ vel animatæ sunt, vel non animatæ. Si hoc, vel
calidæ, vel frigidæ. Si calidæ tantum, non nisi calorem in inferiora fundent. Si frigidæ etiam
frigus. Si ita, non nisi ad nostra corpora, actiones suas propagabunt, ut ea calidiora, aut minus
calida efficiant. Unde multa corporum accidat diversitas. Aqua non efficitur, ut tales, aut tales,
vel fratres, vel filios habeamus: neque ut citharoedi potius, quam grammatici evadamus, aut
sapientes fiamus, aut insipientes. Neque vel divites inde fiamus, vel pauperes. Vel regno
potiemur, vel cademus in servitutem. Hæc enim a corporum temperie, quam solam Astra
inanima efficere in nobis possunt, nequaquam veniunt, aut inde pendent. Si vero astra sunt
animata, tunc consilio utentur. Si hoc, et divina sunt, et divinum locum habitant, cur
nobis quotidie, nihil anobis læsa, aut iniuria affecta, malefacient? Neque ut astrologi
afferunt, consentit Plotinus, planetas, locis, et figurationibus, aut naturas mutare, aut hæc
facere posse. Si enim hæ in causa essent, semper eadem facerent, quando in eadem venirent
loca. Non faci ut antem, non igitur naturam mutant, neque cum in angulis sunt, neque quando
ab eis declinant. Neque modo lætantur, neque alias moerent. Et si moereant, cur nobis
malum inferant? Si lætentur, cur bonum, aut e contra? Si namque divina sunt animalia,
tranquillo animo sunt, et perpetuo fruuntur bono. Vita enim cuiusque in se ipso consistit. Id
autem ad nos nihil pertinet. Ridiculum quoque hoc aut illo aspectu, trino, sestilive lætari,
opposito, quadratoque tristari planetas. Quæ enim ipsorum, aut qua de re potest esse
discordia?
Similia alia multa tradunt Astrologi quæ vanitatem manifestam sapiunt, et sunt
tum rationibus, tum eventibus ridenda. Sed et illud, cur Saturnum dicunt frigidum, quia a
nobis longe distet. Lunam quoque frigidam dicunt iidem, cum nobis sit tamen proxima? Cur
item alium dicunt delectari die, alium noctu, cum supra Lunam perpetuus sit dies. Hæc omnia
quo ad rerum effectiones, et eventa, ab astris, ait esse vana. Concedit tamen ab eis eventa
significari posse. Id autem, quia omnes mundi partes, sunt inter se connexæ. Atque ideo aliæ
aliis serviunt, et mutuus est re rurum ordo. E quo signa aliqua sunt per se manifesta. Alia
sapiens ex aliis elicit, sicuti in auguriis, et aliis animalium præsagiis. Nam sicuti in his