cernimus, certis quæque temporibus, prout sunt Sol, et Luna, temporum tum effectores, tum
moderatores, tum etiam distributores. Per quæ tempora, omnes fiunt e suis seminibus rerum
genituræ, et renovationes. Suis inquam seminibus tum manifestis, tum occultis.
Manifestis quidem animalium, plantarumque, occultis vero lapidum, metallicorum,
aliarumque rerum, quas cernimus quidem fieri, unde autem fiant non cernimus, et pro
miraculis habemus. Sed horum quæ sensibus sunt obiecta, sensibus etiam percipimus. Quæ
vero sensus non cognoscit, ratio dictat ex demonstratis, ab occultis provenire seminibus. Aut
enim a se ipsis fiunt, aut ab alio. Non a se ipsis. Nihil enim est causa sui. Quia fuisset, ante
quam esset. Ab alio ergo fiunt. Quod si sensibus non apparet, semen occultum, atque
specificum nominamus. Nam et ea semina, quæ cernimus, quæque tangimus, per se nihil sunt
efficacia, nisi occultum in eis semen ea faciat fœcunda. Semen autem hoc occultum, in
omnibus manifestis est seminibus, in humore scilicet illius habitans, quia Lunæ luminibus,
humorem cælestem deferentibus dum fovetur, vitalis est, et conservatur, donec calor humoris
illius comes a lumine Solis fotus illud fovet, et spiritum in eo, vel præexistentem servat, vel
novum generat, vitalemque facit, et fœcundat. Sed de his suis locis postea. Modo
concludamus. Sidera non esse ociosa, nec frustra facta. In se prius agere, seque ipsa
fœcundare, iis quæ sibi conveniunt. Conveniunt autem, quæ desuper, ab Empyreo, a fluore, a
calore, a lumine, a luce, ab animo, a mente, a vitis, ab essentiis, ab Ideis, in ea defluxere.
Agere quoque ea extra se, tum in astra alia, tum in Solem, tum in Lunam, tum in hyleum,
eadem dona, quæ sibi a superis venerunt, in intera transfundendo. Quid vero si astra ita agunt,
cœlum astris intermedium, frustra erit, et nihil in se, extra se nihil aget? Non est tam absurdæ
rei assentiendum. Sed eadem quæ a superis in ipsum defluxerunt, tum in se fœcundat, cum in
alia usque ad nos transfundit. At quia fluorem simplicem, hunc ætera esse diximus, quid si ira
distribuamus. Ab astris lumen et calorem, in solum transfundi Solem, et cum his etiam, quæ
in astris latent semina. Fluorem vero, quæ in intermediis hisce cœli partibus est, in
solam transfundi lunam? Et sicuti Sol, lumen, et calorem, et cum his semina, in hylæum
transfundit, ita Lunam in eundem transfundere, cœlestem fluorem, unde humorum atque
humiditatum nostratium dicta sit mater, nutrix, atque moderatrix. Ita sane nostra sententia
esto. Qua distributione rationi, demonstrationibusque longe consonantiore fiet, ut non sidera a
sole, sed Sol a sideribus lumen accipiat, et ab eis, uti Zoroaster eum vocavit, πυρὸς
ταμίας, ignis pœnu, et quæstor, efficiatur. Et Luna καναχυσμῶν, uti idem ei tribuit,
effluxionum, atque effusionum sit mater. Omnia tamen simul, Mente, animo, spirituque,
naturaque, tum propria cuique, tum totius mundi communi, ita vivunt ut omnia Sympathiam,
et συνοκείροσιν, cognationem et concordiam, inter se mutuam, induant, et ita consonent, ut
nulla in eo sit dissonantia, nulla discordia, quæ ad universi, tum ornamentum, tum
perfectionem, tum conservationem, non conferat. Idque efficiatur totum, per lumen, per
calorem, perque insensibilem quendam teporem, omnia penetrantem, omniaque vivificantem,
et semina, cuique propria per omnia gestantem, atque spargentem: a quibus, omnia propriis
quæque locis, fœcundentur et germinent, pro seminis locique temporisque proprietatibus.
Atque hæc de cœlis, de sideribus, deque eorum essentia, viribus actionibusque, longe aliter,
quam ab aliis, aut astronomis, aut Astrologis, aut philosophis reliquis, sunto nobis
philosophata.
Finis Libri Vigesimi primi Pancosmiæ
.