ignem non agnoverint, partim etiam pernegarint. Quærendum ergo utrorum sententia sit po-
tior. Hoc igitur opus aggrediamur.
Aristoteles in hoc dogmate, sicuti in plerisque fere omnibus constituendo, varius
et inconstans. Modo ignem ibi ponit, modo aeris supremam partem. Quam quia a
cœlorum motu et incalescat, et uratur, modo hypeccauma, modo non ignem vocat. Ignem
inquam non revera, sed qui ex consuetudine ignis. Hæc omnia sunt iam a nobis et indicata,
et explicata. Non sunt ergo hic iteranda. Illa vero discutiamus. Si ex tua confessione, ignis non
est revera, iam ibi nullus est ignis. Si ibi nullus est ignis, iam nullum ignis est elementum.
Non sunt igitur quatuor elementa, sed tria illa Zoroastrea, Hermetica, Orphica, aer, aqua, terra.
Si ignis ex consuetudine, ibi esse dicitur, quia hominum cogitationes, aut appellationes, nihil
constituunt in natura, nullus ibi est ignis; nullum est ignis elementum. Tria ergo et non
quatuor. Si ibi ignis non ignis est, eadem omnia sequentur. Si ille ignis, ær tantum est adustus,
et nondum in ignem versus, ignis ibi non est. Ignis ergo, quartum non est elementum. Tria
igitur tantum in hylæo mundo elementa. Hæc ex Aristotelis inconstantia. Modo rem ipsam
perpendamus, et ex veritate examinemus. Aristoteles met ipse, tres ignis species facit.
Ita enim V Topico scribit.
Οὒ γαρ ἐστὶν ἓν εἵδος τῶν πυρὸς. Ετερον γαρ εστὶ τῳ εἴδει ἄνθραξ, καὶ φλὸξ, καὶ φῶς.
ἕκαστον αὐτῶν πῦρ ὂν.
“Non enim est una species ignis. Aliud enim specie est, anthrax, et flamma, et lux,
unumquodque eorum ignis existens.”
Et repetit:
Καθάπερ επὶ τῶν πυρὸς τὸ λεπτομερέστατον. Λεπτομερέστερον γαρ εστὶ τὸ φῶς, τῶν
ἄνθρακος, καὶ τῆς φλογὸς.
“Sicuti in igne id quod subtilissimarum est partium. Subtiliorum enim partium est lux, et
anthrace, et flamma.”
Tres has easdem ignis species ante eum Plato in Timæo constituerat, et post eum,
eius discipulus Theophrrastus, confirmavit. Ad hos ergo ignes, ignis elementum excutiamus.
Si carbo sit, et sit ignis, necessario erit accensus. Nam si extinctus carbo sit, non amplius
erit ignis. Si accensus sit, lucebit. Lucet enim sua natura ignis omnis. Si lucebit, etiam
lumen emicabit, lucis enim, uti iam multoties dictum, proprium est, lumen emittere. Si lumen
emittet, illuminabit inferiora, et superiora forsitam. At neque accensum esse carbonem sub
Luna, aut supra ærem, nec visus, nec sensus alius ullus percipit. Neque ibi lucere
quicquam conspicitur. Neque inde lumen ullum ad nos venit, neque nos, neque infera hæc
illuminar. Non igitur ignis elementum, carbo est accensus. Sed et alia methodo. Si carbo
esset accensus, et caleret ipse in se, et proximum calefaceret ærem, et per ærem, et aquam,
et terram. Et quia semper ipse est, semper et caleret, et calefaceret, proxima. Semper ergo
aerem calefaceret. Aer ergo nunquam frigidus esset. At sæpissime frigidissimus ita est, ut
frigus omne, in alia videatur emanare. Non ergo carbo accensus est, ignis elementum.
Prima ergo ignis species, eum locum non occupat. Et si occuparet, iam actum esset de
nobis, de terra, de aqua deque ære. Omnia enim iam combussisset. Quam combustionem,
longe est rationabilius, nobis esse timendam, quam timenda fuit Aristoteli, veterum positio,
cœlum esse ignem. Ait enim, si cœlum esset ignis, iam omnia essent exusta. Sed ignis hic, si
carbo accensus esset, et magnitudine, et proximitate, totum ærem, qui minimam habet
resistentiam, et calidus est, in ignem convertisset. Nam inter habentia symbolum, facilis est
transitus mutuus, docet magister idem. Facilitate ergo transitus huius, et proximitate, sunt
enim vel continui, vel contigui. Et magnitudine, est enim Sole longe maior, nullo negotio,
nulloque labore suo, ærem totum in ignem convertisset, et per ærem, aquam, et per utraque
terram. Esse autem Sole maiorem facilis est demonstratio. Metiti enim sunt Astronomi, Solem
centies fexagies, esse terra maiorem. Aristoteles autem illis longe acutior, et melior magister,
metitus est, aquam decuplo esse maiorem terra. Aerem decuplo, quam aqua, centies quam