ac retusis constare elementis, et eorum qualitatibus terræ, aquæ, æris, ignis huius de quo
agitur. Nos vero et mista ex elementis hisce, quæ vocantur corpora, et elementa ipsa, et æthera
præterea, et astra, et Empyreum, non simplicia, sed et ipsa dicimus esse mista, ex primævis
illis nostris elementis quatuor, spacio, lumine, calore, fluore. Et primam horum mistionem
esse in Empyreo, secundam in æthere, atque ære, tertiam in astris, quartam in aqua, quintam
denique in terra. Sextam in mistis cæteris, sed variis gradibus distributam, ut suo loco
demonstrabitur. Modo ex dogmate alieno, sunto mista, ex communibus hisce elementis, non
quatuor, sed tribus reliquis. Namque ignem hunc sphæralem, aut compositionis, aut mistionis
elementum esse, nullus sensus, nulla ratio indicat. Cœli quidem ignes cernimus, locum ubi
sunt æthera dicimus. Quia iis ignibus ardet semper, et quia in eo semper curritur. Ignis
sphæram sub Luna, quia nec videmus, nec ullo sensu, percipimus, et rationes tot pernegarunt,
mundanæ compositionis partem, dicere non audemus. Sed cum rationibus, audenter
pernegamus. At cur nos tam magni viri, Ocellus, Empedocles, Hippocrates, et cum eo
Galenus et medici cæteri, et Aristoteles cum reliquis de Peripato suis, non certos faciunt, quo
modo, aut quibus dioptris, aut instrumentis aliis, ipsi ignem ibi esse depræhenderunt. An vero
ideo, ignis ille elementum dicitur, quia mistionem corporum cum elementis aliis ingrediatur?
Ita esse docent. At si id verum esset, ad mistionem veniret, et cum aliis misceretur. Aer, aqua,
terra, mistionem videntur ingredi facile posse, quoniam eam inhabitant regionem, ubi mistio
fit omnis, ubi mista reperiuntur omnia corpora. Ille ignis tota æris crassitudine a nobis distat,
qua centies terræ crassitiem superat. Neque potest de tanta altitudine cum his misceri. Et si
misceri deberet, vicinum aliis fieri esset necesse. Descendere ergo huc necesse haberet. At
descendere, neque visus est umquam, neque a quoquam vel philosopho, vel Astronomo est
depræhensus. Et si ipsi id vel viderunt, vel deprahenderunt, doceant nos, eos quæsumus, quo
modo, et quibus organis, elementalis hic ignis, tam alte residens, in hæc mista, aut venerit
umquam, aut in præsenti, veniat quotidie. Quoque modo in aquea descendat mista, et non
extinguitur? Quove in terrea, et non obruitur, non suffocatur? Si venit, et ea ingreditur,
profecto descendit. Si descendit, vel præter naturam descendit, vel natura eum ducente? Si
natura duce, quo modo, docuit nos magister, unius simplicis corporis, unum simplicem esse
motum? Nam hic ignis, qui simplex est in Peripato, et ascendit natura, et descendit
itidem natura. Naturales ergo duos et non unum, eosque, si Diis placet, etiam contrarios
habebit motus. Si hoc per Peripati positiones, impossibile est, ignis ille, vel non descendit,
vel descendet præter naturam. Mistionem ergo præter naturam ingredietur. Et quia in
mistionem omnem ingreditur, mistio omnis præter naturam erit. Si vero a natura descensum
habet, gravis erit. Et quia natura ascendere etiam dicitur, ascensum autem docent esse
levium, ignis hic, et levis erit, et gravis quoque. Qua Chimæra, quid ridendum magis? Sed si
levis est, et natura ascendit, quando descendet. At si descensus hic perpetuus fit, quia perpetua
est rerum mistio, et perpetua generatio, natura rerum mater, non sponte sua, sed coacte, opera
sua peraget coacta semper, et perpetuam patietur violentiam. Et perpetuam patietur
esse aliquid, quod contra leges suas, perpetuum perduret. Et permittet, semper fieri, quod
fieri semper vetat. Et omnis rerum generatio invita fiet natura? Apage has fatuitates a vera
philosophia. Non minora his absurda consequentur, si descensum huius ignis, vi factum esse
dicant. Nam si vi descendit, a quo nam hanc vim patitur? Motus enim violentus quatuor
est generum. Vel impulsionis, vel iactus, vel attractionis, vel vectationis. His motibus vel a se
ipso, vel a superis, vel ab inferis movetur. Si a se ipso, iam non violenter, sed naturaliter
movetur. Quid enim sibi ipsi vim inferat in natura? Si a superis, non nisi impulsu, moveri
videtur posse. At quo modo truditur deorsum, ut neoterici quidam inquiunt, si cœli motus
iuxta eorum dogmata, non nisi in gyrum voluitur, nullumque rectum habet motum. Ac qui
impellit, ipse sequitur quod impellit. Et cœlum ergo descendet? Summa fatuitas. Si qui
impellit, non sequitur, iactu utitur, parte corporis et ipse sequitur. Si cœlum igitur, aut impellat
ignem, aut iaciat, vel tuto, vel parte sui ignem sequetur. Cœlum igitur, descendet, et ipsum?