FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS PRIMUS
AN STELLÆ ALIQUID AGANT.
Si stellæ animalia sunt, ut Zoroaster, et post eum Plato docuere, recta ratione Aristoteles, eas
et animatas fecit, et vitam eis, et actionem etiam tribuit, uti ante commemoravimus. At
qualem nam haberent actionem non declaravit. Nisi forte suorum quis dixerit, eam tunc
ipsum declarasse, quando dixit cœlum, motu et lumine in hæc agere inferiora. Nam motus
actio est quædam: et sine motu, actio fit nulla. Sed cum postea stellas orbibus infixit, dicimus
nos, immobiles rursus ipsas per se reddidit, et omnes omnibus ademit actiones. Easque cœlo
tribuit, cui et motum dedit. Sed cœlum rursus, lumen non emittit, stellæ quæ lucidæ sunt,
lumen emicant. Itaque cum aiat, cœlum motu, et lumine in nostratia agere, utrumque
compræhendit. Et cœlum agere motu: et stellas agere lumine. Verum motu hoc, et lumine quid
agunt? Declarare id videtur voluisse, quando VIII
Physico
scripsit.
“Motum veluti vitam esse omnibus natura constantibus. Sed verius hic locus, non de cœlesti,
sed de motu in genere est ei scriptus. Primo meteoro clarius. Necessario, mundum hunc
continuum superis esse lationibus, ita ut omnis eius potentia guberneturinde”.
Sed iam est a nobis demonstratum, neque cœlum moveri, neque Astrorum motum
huc pertingere. Motus quidem, in circuitum defert astra, vel potius ipsa spiritu et animo
suis vecta, et circumlata, eum motum cient. Is tamen motus, mundum hunc inferiorem
non attingit. Si non attingit, neque in eum agit. Omnis enim actio fic per contactum. Falsum
ergo multis partibus est hoc dogma. Cœlum motu in hæc agere. Quid ergo e duobus, motu
uno secluso, solo agit lumine? Lumen enim huc pettingit. Atque ideo dixit alibi. Sol et
homo generant hominem. Sed modum quo id vel lumen faciat vel Sol, nequaquam docuit.
Nam etsi, loco alio dicat.
“In omnium semine inesse calorem qui ea faciat fœcunda. Atque hunc non esse ignem, neque
igneam vim ullam, sed spiritum qui continetur in semine spumoso, et in eo spiritu natura insit,
quæ sit analoga stellarum elemento”.
Clarum tamen nihil docet. Et si clare doceret, de iis doceret tantum, quæ spumosum
habent semen, animalibus scilicet, et his non omnibus. Nam multa sine semine
generantur. Zoophytis, plantis, lapidibus metallis, hic locus non accommodatur. Sed et quæ
analogia inter naturam illam, et stellarum clementum sit, explicare debuit. Et quando satis
tam pauculis videatur explicata, lumen certe non est. Non enim lucis et ignis essentia aut
elementum est ipsum lumen, sed proles. Et quando lumen stellarum sit elementum, et
elementum Solis, quo modo cœlum, et Sol in hæc nostratia, agunt lumine? Res pulcherrima,
res in tota philosophia excellentissima dignissimaque quæ sciretur, nutu brevissimo, eoque
confuso, et obscurissimo, non debuit a tam magno philosophatore tractari. Et si ei detur, his
tam spinosis, plene hanc tractationem esse executum, non tamen nisi animalium ex semine
generationem exposuit, Adres vero alias innumeras, ea expositio minime facit. Hunc ergo
tam exilem ac ieiunum dimittamus. Astrologos genethliacos advocemus, qui nobis de
Astris eorumque actionibus plurima pollicentur, et adimplent pollicita. Qui usque a
vetustissimis Belo Assyrio, et Zoroastre Chaldæo orti, per omnia ævi sæcula, a plerisque
hominum, in magna sunt habiti admiratione, et divinis fere culti honoribus. Propterea que,
multa prædicebant hominibus futura, ex naturis et motibus præcipue planetarum, et inter hos
Saturni et Solis. Quos interpretes siderum aliorum nominabant, quoniam illorum influxus
significationibus suis interpretabantur, partim per ortus eorum et occasus, partim per
varios colores. Interdum ventorum prænunciantes magnitudinem, interdum imbrium, aut
æstuum excelsus, aliquando etiam cometarum appatitiones, et Solis, Lunæque eclipses, et
terræmotus, et summatim omnia, quæ ex circumstanti ære, ac cœlo possunt contingere, vel