aqua, millies, quam terra. Si ergo Sol, tanto minor, interposita Lunæ sphæra, et ignis huius, et
æris sphæris, Æthiopiæ, et Lybiæ interiores regiones ita suo calore adurit, atque exurit, ut
deserta omnia reddat? Quanto timendum magis esset, carbonem plusquam octingenties
Sole maiorem, et nobis proximiorem longe, cuncta in cinerem fuisse iam olim redacturum.
Sed neque id evenit, neque id time-
mus, neque ab eo calefimus, neque illuminamur, neque lumen ab eo ullum emicat, neque
lucet. Secure ergo concludendum, nullum ignem uti carbonem sub Luna, supraque ærem esse.
Quid vero si flamma dicatur esse? Si flamma sit, necessario ardet, si ardet lucet; si
lucet, lumen de se dat, si lumen dat illluminat, si illuminat, etiam calorem de se reddit. Alia
methodo, si flamma est, ardet; si ardet incendit, si incendit adurit, et comburit. Et longe
quidem, et facilius, citius, flammam videmus apud nos hæc omnia facere, quam
anthracem, qui sensim, et occulto se se lignis et materiebus infert, et insinuat. Flamma vero, et
manifeste, in materias insilit, easque corripit facillime, et citissime etiam depascit, et
pascendo, alia se ipsam auget si liceret, usque infinitum. Multis ergo iam seculis, flamma hæc
tam ingens, et Sole plus quam octingenties et terra, millies maior, omnia nostraria, omnia
elementa tria reliqua, nedum in cineres, sed in nihilum vertisset. At adhuc perstant, qualia a
Condirore ab initio sunt constituta. Non ergo supra aerem, infra Lunam, ulla est edax flamma.
Neque enim
conspicitur, neque alio sensu, sentitur ullo. Neque ullum de se apud nos edit effectum. Nulla
ergo ibi flamma.
Si vero dicatur, flammam quidem esse, sed non edacem, non consumptricem,
qualis flamma, ex vetustissimorum dogmate est æther. Iam est dicemus nos, vel æther
alius, vel æthereæ naturæ, ætherearumque, et qualitatum, et proprietatum. Si alius æther est,
cur non idem cum reliquo est æthere? Ratio segregationis naturæ eiusdem a se ipsa
fuerit, saltem probabilis reddenda. Si alius æther non est, sed æthereæ, et naturæ, et
qualitatum, et proprietatum, iam duo ætheres erunt. Ille quidem priscus, et de se protulit, et
gerit, et nutrit astra. Hic vero iunior, quid facit? Ociosum ne corpus tantum, sedet? At nihil
ociosum fert, aut suffert natura. Et qua ratione, eisdem et natura, et qualitatibus, et
proprietatibus, non etiam æthereas edet actiones? Astra, si non aliud, saltem gerat. At nulla
gerit, ociosus ergo. Ociosum ex entibus eximit natura, eximit Conditor Deus, qui nihil frustra
fecit, nihil facit ociosum. Nullus ergo supra aerem, infra Lunam, est alias æther, nulla alia
ætheris natura. Neque terrius est ignis, φῶς, lux. Luceret enim, et lumen ederet, et nos
illuminaret. Cumque ærem dicatur in suprema eius superficie convexa circumplecti, idque
semper, nulla in ærem obscuritas, nulla nox ingrueret, nullam nos noctem, nullas tenebras
sentiremus. At quotidie, nox aerem ingruit, nos obtenebrat, nullus ergo aerem ignis lux ambit
nullus infra Lunam ignis lux, lucet. Si neque ibi anthrax, neque flamma, neque φῶς, quæ tres
erant ignis species infra Lunam, supraque ærem rationes hæ satis et multæ et validæ
demonstrarunt, reperiatur nullus ignis ibi erit. Et ex supra allatis Aristotelis inconstantiis, illa
verior fuerit, nullum revera ibi ignem esse, sed ex consuetudine ignem appellari tantum.
Sed quoniam corpori huic supra ærem, et infra Lunam uti ipsi crediderunt posito, et
Ocellus, eius primus author, et Empedocles, et Hippocrates, et post eos Aristoteles,
elementi nomen, sicuti aeri, et aquæ, et terræ tribuere, secunda velitatione, an is ignis, quando
ibi esse reperiatur, elementum esse possit, cognoscamus. At elementum, quidnam est?
Elementum Aristoteles, deffiinivit, non uno modo; hoc tamen semper significatu, ut
elementum diceretur id, ex quo primo inexistente, res ipsa constat. Aliter. Elementa
dicuntur, ea in quæ ultima corpus resolvitur. Quod eadem cum priore sententia dicitur. Nos
vero duplex elementi munus agnoscimus. Vel enim compositionis pars est, vel pars est
mistionis. Empyreus, æther, ær, aqua, terra, mundanæ compositionis sunt elementa, in se
integra. In quæ ultima, universum partiri potest. Eadem forte, in mistis corporibus, sunt
mistionis elementa. Corpora autem mista, vocavere veteres, quatuor non integris, sed refractis