Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 338

ILLUSTR.
MO
ET REVER.
MO
S. R. E. CARDINALI
SCIPIONI LANCILOTTO.
Anno ab hinc LIIII Scipio Lancilotte magna est orta inter duas nobiliss. civitates Ferrariam et
Bononiam disceptatio, de flumine Reno, a loco in quo in Padum nunc influit, amovendo, et in
locum alium transferendo. Ea apud Summos Pont. aliquot, est agitata. Eorum iussu, præsules
multi loca inviserunt. Cardinales non pauci, et visendis locis, et utriusque partis, iuribus
audiendis sunt præfecti. Senatores, equites, architecti, iureconsulti hinc, inde, sententias suas
scriptis mandarunt satis multi. Nihil ab eis conclusum, nihil confectum. Novissimus
tu, Cardinalis Lancillotte, anno ni fallor ab hinc quarto, fide integra, scientia perexquisita,
iudicio peracri, a Sisto V Pontefice Maximo ad visenda loca, ad iura audienda, es missus.
Vidisti diligentissime. Audisti patientissime. Dum in eo utriusque fluvii versareris negotio,
cum Serenissimo Alphonfo II Ferrariæ Duce, ecc. inter alia, navi ad loca videnda non semel
es vectus. Memini, semel in eadem tecum esse navi. Incidit, cum præsulibus, qui tecum erant
honoratissimi, letteraria non una quæstio. Interfui et ego. ea occasione, et doctrina singularis
tua, et animi moderatio, et prudentia, et gravitas, et singulares aliæ animi tui, cognitiæ sunt,
virtutes. Eas ob causas me tibi addixi. Te ab eo tempore, animo meo non solum gessi, sed
etiam honore ingenti colui. Cuius rei testificandæ, nulla mihi ante hunc diem, oblata est
occasio. Eam ardenti animo arripui. Qua te, summo quo possem prosequerer honore. Inter
ergo novæ mese Philosophiæ disputationes, magna universi aquarum intercidit
contemplatio. Et ei coniuncta aeris, et terræ speculatio, perdifficilis, et multis
difficultatibus obvolutæ. Tibi ergo, aquarum nature, et scientissimo, et peritissimo,
universam eam tractationem dicare volui. Quis enim te, inter cæteras quas cales omnifariam
scientias, hisce de rebus, tum philosophiæ, tum iurisprudentiæ, tum experimentorum
rationibus, iudex melior, iudicium exactius ferre queat? Labores ergo hosce meos, magna
rerum difficultate decem libris explicatos, observantiæ, et reverentiæ erga te meæ, apud
viventes, et posteros homines, testimonium, nomini tuo dedicatos esse volo. Tu eos, et eorum
authorem libenti animo, in clientelam, atque tutelam suscipe. Vale. Ferrariæ.
Tui nominis observantis.
Franciscus Patricius
1...,328,329,330,331,332,333,334,335,336,337 339,340,341,342,343,344,345,346,347,348,...411
Powered by FlippingBook