quidem lacus plurimos, qui si mari conferantur, parui sint omnes. Fluvios etiamsi sine lacubus
longe plures, eis tamen etiam minores esse. Fontes vero et putei, ridicula res fient, Oceano
comparati. Itaque mare, loci magnitudine, et aquarum copia, et molis immensitate, videtur
inter aquas principatum obtinere. Sed et tertium aquarum genus, sese nunc offert. Omne illud
scilicet, quod in subterraneis cavernis latet. Quas existimant, non solum ingentes replere
speluncas: verum etiam fossoribus metallorum, curiosisque aliis, fluvii aquarum sub terra sunt
auditi, et interdum etiam visi. Accedit et Tartarus Platonis, inique nimium, ab Aristotele
sugillatus. Hæ subterraneæ, acquæ, an et ipsæ falsæ sint, an vero dulces, an et alterius saporis,
si compertum fuerit, vel alteri accedent parti, vel tertium genus per se constituent. Si ita
evaserit, ut sint tres aquæ veluti primariæ partes, sic tria etiam genera: quod nam horum trium,
aquæ dixerimus elementum? Si mare, cur non et onmnis dulcis superterranea aqua? Cur non
et subterranea? Si secundam, cur non et prima et tertia? Si tertia, cur non et secunda, et prima?
Si tota tria simul, quo modo tam diversa inter se genera, genus unum constituent? Sciunt
logici, supremum substantiæ genus, supremum itidem quantitatis, in duo primum genera, esse
divisa. Qualitatis vero genus in quatuor distingui. An vero potius, id enumeratio, et non diviso
est? In re physica, cur logice argutamur? Aqua unum genus est. Hoc in superterraneum, et
subterraneum duo prima genera dividatur. Primum rursus in duo alia, Mare, et dulces aquæ.
Hæ plures sunt. Et mare non est unum. Non ea ratione, qua Geographis elt divisum, in
Oceanum et Mediterraneum. Nam utrumque Oceanus unus est; siquidem Mediterranea maria
omnia, Persicum, Erithreum, nostrum hoc in plura discerptum. Balticum, Botnicum,
Livonicum, et si quæ talia alia sunt, proles sunt Oceani, et partes, intra terras per angustias
influentis. At et maria tria alia novimus ab universali separata. Galilæum, Mortum, Hircanum,
quod tamen Plinius, et Dionisius Affer, tradiderunt, ab Oceano per apertum in Scythiam
influi; et veteres Geographicæ mappæ, qualem nos unam habemus, id ostendunt; non aliter ac
Orpheus antea, se per Meotin in Oceanum Argo ipsa transisse canit. Sed compertum postea
est, Hyrcanum circum circa montibus clausum. Quod Scaliger, ex Strabone dividit. Sed hæc
ad Geographiam magis pertinent, de qua suo loco. Totum ne ergo aquæ genus, tripliciter
divisum, elementum aquæ erit, an tria erunt, aquæ clementa? Ita distinguamus. Elementum
bifariam videtur dici, compositionis, quod iam docuimus, et mistionis. Nam et ut est,
totius universi pars earum una, quas integrales solent appellare, quales diximus nos, esse
Empyreum, æthera, aerem. Quandoquidem et Aristoteles et Plato, cœlum universum
elementi nomine aliquando significarunt. Et quales, nos cum aliis omnibus, aquam et terram
esse dicimus elementa. Alio modo, quod philosophorum nemini est ignotum, elementum
mistionis dicitur elementum, dum scilicet in misto corpore conflando, suam ipsum
priorem non retinet formam. Secundo modo, aquam elementum esse, sive ea dulcis, sive sit
falsa, nullo videtur dubio laborare. At an et compositionis sit elementum, non est facile
determinare. Difficultates enim eædem recurrent, cur hoc potius, quam illud? Aut cur tria tam
diversa genera, unum faciant genus. Ne autem diu in hac haereamus quæstione, ita audebimus
proferre. Omnem aquam, ubicumque ea sit, elementum aquæ totum constituere, non aliter ac
Peripatetici dixere, aerem in tres distingui regiones, infimam, mediam, supremam et ante eos
Chaldæi ætherem unum intres diviserant ætheres, quorum alius supremus, alius medius, alius
infimus nec non fuit. Quæ divisio etiam in aquam cedit, subterranea est infima. Mare medio
loco, lacus plerique et flumina, supremo. Omnia namque flumina finem cursus sui, habent
mare. Qua ratione, etiam Aristoteles dixit, Mare potius finem aquarum esse, quam principium.
At cur dicat mare, non suo loco stare, sed loco aqua, vel nulla causa est, vel ea ridicula.
Tantundem enim esset dicere, aeris mediam regionem, non suum, sed aeris, nempe totius,
locum occupare. Corpora hæc psincipalia, suis locis stant omnia. Empyreus suo, æther suo,
aer suo, terra quoque suo. Superis, mediis inferisque partibus suis locis collocatis. Igitur et
aqua, infima sub terra est, media mare est. Suprema fluvialis omnis, quæ ut e loco supero, in
inferius tota se se exonerat. Mare ergo suum proprium a natura habet locum, neque alienum