persuaderent, aquam non totam, sed aquæ superficiem esse rotundam. Quod quia plurimum
virium habere est creditum, in ultimum examen, reiiciamus, et prius Astronomorum, et
Geometrarum, et Geographorum rationes alias excutiam? Quas maxima constare necessitate,
et ipsi sibi credunt, et aliis persuadere conantur. Quorum omnium fere, labores omnes in
unum locum, vir nostra ætate celebris Christophorus Clavius adnixus est conferre, et
confirmare, ut uno suo labore, studiosis harum rerum omnibus consuleret. Multa sane hoc
conatu laude dignus. Sed longe dignior, pace eius id dixerim, si rem ipsam expendere, quam
aut horitates illorum sequi, malluisset. Sed argumenta et authoritates illius, nos prius
expendamus, et simul rem ipsam contemplemur. Is igitur vir, dum in sphæram commentaria
scribit, ad guttæ, et mali duas rationes tertiam ex, Aristotele adducit. Hoc primo assumpto.
“Aqua suapte natura, confluit ad loca decliviora. Declivior aut locus est, qui centro
est vicinior”. Axioma sane hoc, si hæc conditio absit, ut loco alter altior sit, alter
declivior, falsum est. Nam si in plano aqua sit, nusquam confluit, sed eodem loco immota
manet, ut in stagnis, in lacubus, paludibus, fossis, puteis, pelvibus. Quæ omnia, æqua esse
superficie, et sensus ipse docet, nullo in medio tumore, et aquarum libratores. Qui libella
æquissima adhibita, experiuntur, an alicubi solum declivius inveniatur, quo vel paludem
exsiccent, vel rivum, vel fluvium alio derivent. Si nullibi declivitas reperiatur pro certo
habent, eam aquam alio non posse duci. Itaque vel opus non incipiunt, vel a cepto desistunt,
quando aqua eos non sequatur. Dicimus itaque Aristotelicum axioma in locis, quorum alter
declivior sit, elatior alter, esse verum. Falsissimum vero esse in pelvibus, in puteis, in fossis,
in paludibus, in stagnis, in lacubus plerisque. Et ex his verius concludetur, mare, atque
Oceanum esse ut appellatione produnt, æquora, quam rotunda. Idque alio eiusdem Aristotelis
axiomate. Elementa in suis locis non moveri, sed natura quiescere. Quorum partes si vi e
naturali loco dimoveantur; ad ipsum quam citissime possunt, redeunt, et in eo aquiescunt. Non
ergo aquæ elementum, cum sit in loco sibi naturali, ab altiore in decliviorem confluet locum.
Si non confluet, altiorem locum in se nullum habet, nullum decliviorem. At haberet, altiorem,
si in medio esset rotunda. Haberet et depressiora omnia quæ medium circundarent, itaque a
medio in ea conflueret. At non confluit. De eo confluxu modo loquimur, qualem Aristoteles et
Clavius proposuerunt. Nam motus alios, Maris et Oceani alius erit disquirendi locus. Quam
vero ambo figuratam proponunt demonstrationem, magno æquivoco, et fallacia laborat. Ea est
huiusmodi.
Inquiunt. Lineam A, D, minorem esse reliquis tribus ab eodem centro ad circumferentiam
ductis. Quia D sit centro vicinior, et ideo declivior. Igitur per axioma, aqua ad declivem locum
tam diu fluet, quousque ad E assurgat, ut ipsis B, C, fiat æqualis. Ut hoc alibi concedatur, in
mari magno atque Oceano non concedetur. At nec concedetur alibi, nisi aqua, a superiore