Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 367

cum subiecto lacu, unde Nilus exit? Mons Aussero imminens in Liburnia. Cyrna insula,
manifesto nobis ostendere, montes superficiei maris super stare. Neque unam eandemque
esse. Eclipsim Lunæ præterea Clavius affert. In qua ait.
Umbram aggregati ex terra et aqua, rotundam esse, in quacumque cœli parte contingat
eclipsis. Igitur necesse est, terram et aquam unum componere globum. Quia Lunæ partes quæ
nondum sunt eclipsatæ, corniculatæ sunt.
Sunto ita. At aggregatum hoc, sive globus, eam corniculationem minime facit. Aqua
enim cum non sit opaca, umbram facere, nequaquam potest. Sed eam facit natura umbræ, quia
sicuti lumen omne, ita et umbra omnis rotundatur. Est enim umbra luminis extremum, quod
iam antea probavimus. Umbra ergo sui natura se se in rotundum cogens conum, et non quia a
rotundo corpore exeat, illius in Luna apparentiæ causa est. Nam si eius rei, aggregati globi
rotunditas in causa est, eadem eiusdem globi rotunditas, Solem in horizonte, dum vel oritur,
vel occidit, corniculatum ostenderet necessario. At hoc minime fit, etiam Clavio facente, et
sensu demonstrante. Sed corpus eius ab horizonte linea recta semper scinditur. Cui rei ut oc-
curreret, ait.
“Sensum nostrum in hoc mirum in modum falli”.
Cur autem fallatur, causam affert ridiculam.
“Quia terram, sensui maior appareat, quam Sol”.
Nam, nonne eadem, maior etiam quam Luna apparet? In Luna corniculatas partes
fatetur, cur non easdem etiam in Sole, ab eadem causa fatetur? Et virus noster, quo modo
in Sole fallitur, non fallitur in Luna? Nam Sol nonne terram, ex sua astronomia, maior est?
Cur ergo dicitur, propter quantitatem nimiam terræ, recta ea linea videtur? Multo magis
eadem nimia terræ quantitas in Luna, quæ, quam terra multo est minor, idem non facit? Neque
Solis, aut terrame, portiuncula circuli maximi dici potest linea illa, quæ Solem recta scindit,
primo oriri incipiente, circuli corda dein maiore, denique toto Solis diametro. Est enim Solis
diameter, longe terrame diametro maior. Quod et ipse probat.
“Et si verum est quod subdit, sensum hallucinari; in eo quod cœlum uti furnum credat: cur
non etiam hallucinatur in multis aliis astronomorum observationibus? Et cœlestium
apparentiis? Cur non æque in his omnibus, atque in illis errat?” Ratio huius fuerat quærenda,
et causa reddenda. Sed hæc me hercule, meræ sunt fugæ, et meræ nugæ.
Verum nos, ex hac ipsa Solis in horizonte, recta sectione, seu ea fiat, primo oriri
incipiente minore corda, dein maiore. Denique diametro, et post diametrum corda alia
diametro minore, deinde alia minore cum semper a recta linea scindi; conspiciatur, arguimus
horizontis planitiem, seu Sol e mari cernatur surgere, seu a terra. Idem apparet, in Lunæ ortu
et occasu, dum est in horizonte, vel in mari navigantibus, vel iter terra facientibus, vel loco
stantibus. Idem quoque ex hac concluditur, terræ, et aquæ superficiem, non esse rotundam,
sed vere planam. Nam si rotundæ essent, in ortu et in occasu, tum Lunæ, tum Solis, ea sectio
corniculata appareret; non aliter, atque ab umbræ rotunditate, in eclipsi, corniculata Lunæ pars
nondum eclipsata, visitur, et corporis Lunæ rotunditas simul ostenditur. Et in Solis eclipsi,
quando non totus eclipsatur, et corniculatus apparet, et rotunditas, tum ipsius, tum
Lunæ, cernitur manifesta. Ea autem corniculatio efficitur, quia a rotundo corpore ea fit
sectio. Quæ si a piano fieret corpore, minime talis appareret. Concludamus partem hanc.
Sicuti a rotundo, seu curvo, sectio Lunæ, et Solis fit corniculata, sic a plano, ac recto, in eis fit
sectio, et plana, et recta. At fit ab horizonte, aquæ et terræ separatis. Eadem fit etiam a
coniunctis. Igitur, et aqua in se, et terra seorsum, planam, et non sphæricam habent suam
quæque superficiem, et simul unum corpus si efficiant, aut ut unum confiderentur, id
aggregatum, globum unius, eiusdemque superficiei non formabunt. Atque ita Astronomorum,
et apparentiæ, et Geographorum rationes, prorsus evaserunt nullæ.
Finis Vigesimi sexti Libri Pancosmiæ
.
1...,357,358,359,360,361,362,363,364,365,366 368,369,370,371,372,373,374,375,376,377,...411
Powered by FlippingBook