millibus absorbisse. Quatum vestigia etiam quædam tranquillo mari conspici narrant. Id
evenisse etiam in Baltico mari, in historiis eius regionis legimus. Quod et alibi evenire est
rationi consonum. Ex hisce ac prioribus illis maris commotionibus, motus alius maris, circa
promontoria surgit. Quem nos in mediterraneo navigantes, sæpius vidimus, et nautæ
quotidie fere experiuntur, quas vocant correntias, alias simplices, quando iam cessante vento,
fluctuque, aquæ impetus ab eo in fluxum commotus, cum eo qui ultra promontorium quietem
egerat, luctatur. Alias vero contrarias, quando venti duo, hinc et inde circa promontorium
contrarii spiraverint, et in fluxum uterque mare impulerit. Currentia utraque hæc, periculosa
ex maris lucta est, sed periculosior secunda. Hi quatuor ventorum motus violenti, pro
ventorum instabilitate, sunt incerti omnes. Alii vero stati, vel certis anni temporibus, vel certis
annorum intervallis. Priores dicti sunt Etesiæ, quoniam quotannis, certo anni tempore, flant
venti quidam, qui mare commovent. Noti fuere antiquitus, et nunc etiam sunt, æstate a ponto
in Aegæum flantes venti, usque in Aegyptum pellentes undas. Favonii sunt alii, ab occasu, aut
a Coro, qui totum Mediterraneum, ad Syriæ usque littora convoluunt, multosque dies æstate
perdurant. Quos nautæ, Provenzas, Ponentales, et Maestrales vocitant. In Oceano,
Columbus primus, in littore Lusitanico observavit, ventum quendam statis anni temporibus ab
alto flare. Unde coniecturam fecit, eum illinc ab humefacta terra provenire. In qua
sententia tam constanter perstitit, ut navigia, orbem notum quæsiturus a variis peteret Regibus,
et vix impetrarit. Eumque ingenti totius orbis beneficio, ingentique sua gloria
adinvenerit. Statæ etiam annuæ sunt, Persici atque Indici maris tempestates, quas nautæ
Lusitani, vocant, Motiones. Persicum quidem, dum Sol Australia percurrit signa, fit
quotannis tempestosum. Et quando ad Sagittarii finem pervenit ingenti tempestate
commovetur. Indicum e contra, dum Persicum agitatur, quiescit. Illo acquiescente ipsum
maximas patitur commotiones, præsertim cum Sol Cancrum petit proximum. Sunt et alii
maris violenti motus, qui libello de mundo recensentur in hanc sententiam. Strabo namque
in hæc verba scribit.
Καὶ γαρ κατακλεισμοὶ, καὶ σεισμοὶ, καὶ ἀναφυσήματα καὶ ὐποιδήσεις τῆς ὑφάλου γῆς
μετεωρίζουσι, καὶ τὴν θάλασσαν, αἱ δὲ συνιζήσης ταπεινοῦσιν, αὐτήν.
“Etenim diluvia, et terræmotus, flatuum eruptiones, et tumores subiti terræ, qui subest mari,
ipsum extollunt, quando vero subsident terræ eædem, mare deprimitur.”
Hoc autem toto mari, ubique locorum fieri potest. Sicuti iam olim magna eius parte,
Atlantica illa ingens insula, subsedit tota. Rem hanc eandem testatus est Aristotelis libro de
Mundo in hanc sententiam. Fieri in mari quoque hyatus et Chasmata, et recessus locorum, et
undarum incursiones sicuti in Helice et Bura contigit, et ignis in mari spiramenta, et fontium
emanationes, et fluminum eruptiones et arborum enascentiæ, et fluxus, et vortices, similes iis
qui a ventis fiunt, alias in pelago medio, alias in Euripis, et in fretis, multas quoque
repulsiones, et elevationes, per Lunæ certa atque ordinata tempora. Et hi omnes inter violentos
maris motus sunt connumerandi.
Alia vero sunt Marium turbationes, quæ aliquot annis interpositis recurrunt, ut in
Narbonensi singulo septennio tempestas maxima regreditur, quam superioris ætatis
Veneti nautæ. Mar de baga appellitabant. Recentes e Provincia nautæ, et Hispani,
observationis annos videntur ommisisse; mare tamen ipsis magna parare naufragia non est
oblitum. Hæ omnes maris turbationes, ab externa mari causa sine dubio fiunt, a vi scilicet
ventorum. Quare non recte, a quodam nostræ ætatis de maris fluxu scriptore, causa reiecta est
in Persici, et Indici maris crassitudinem. Hæc enim nec se ipsam facile, aut multum
commovet, nec ventorum rabiam concitat, sed eam sustinere satis habet. Est alius non annuus,
sed horarius maris motus, in Euripis, quem Talanto sin videntur Græci veteres
appellasse. Cuius causa in ipso mari esse partim, mari esse externa. Videturque revera is
motus mistus quidam, ex naturali atque violento. Sed effectus prius dicendus, causa postea
vestiganda. Non in omnibus fretis, aut Euripis is motus fieri videtur. Fretum appellamus inter