Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 365

inferior fuerit, suo quæque itinere, non autem omnes ad perpendiculum descendent. Nam si
omnes suis in locis, ad perpendiculum vergerent, ad centrum sane non vergerent. Quam rem
exemplum hoc aliud clarissime ostendit.
Attamen in tantum sunt, imaginatarum demonstrationum amatores, ut lineas ad catherum in
murorum constructione ductas, ad centrum omnes tendere contendunt. Et muros inter se
aliquam habere inclinationem, quamvis non sensibilem autumant. At nos non id quærimus,
aut hic, aut in superioribus, an sensibilis vel non hæc inclinatio sit. Vel an aquæ tumor, aut
montes, aut valles, sint sensui nostro conpræhensibiles, quasi sensus noster corrigere naturam,
aut queat, aut nequeat. Sed an reveta ita se res habeat, et vera sit. Non esse autem hasce
ipsorum demonstrationes veras Euclidis Geometrarum patris, demonstratio demonstrat. Quæ
est libro XI
Prop.
VI ubi ait.
“Si binæ rectæ lineæ, in eodem plano ad angulos rectos fuerint, parallelæ erunt ipsæ rectæ
lineæ”.
Quod de binis hic ait, de omnibus intelligi debere Geomtrarum nemo
dubitaverit. Sicuti dulcitaverit nemo, parallelas nunquam concurrere. Non igitur ad centrum
tendent. Non igitur ab uno plano partium tendentia et inclinatio, parallelarum rotunditatem
eius plani poterunt efficere, si Euclidis demonstratio vera est, etiam quæ inde deduximus, vera
sunt. Et illæ alias Clavianæ demonstrationes falsæ erunt. Vel si hæ veræ sunt, quis amplius
Euclidi, aut mathematicorum fidat assertis. Itaque tota hæc prior Clavii disputatio, an ex terra
et aqua unus fiat globus, in se vana, contra eos, in quos est instituta, est frustranea. Quam vero
ipse, ad id probandum instituit, tota ex eadem principii pendet falsitate. Ait namque.
In quacumque orbis parte, per eandem omnino æris lineam, terra et aqua non
impeditæ, sed libere demissæ descendunt. Ut hoc sit, aut non sit verum, ad rem propositam
non facit. Non enim hoc ait agimus, an præter ipsarum naturam loco sint positæ, et eadem
linea descendant. Sed an naturali loco sitæ tumeant in medio, et sint sphæricæ totæ, potius
quam planæ. Esto universi centrum tantum unum. Ad eum omnes aquæ, terræque partes
tendant, sed non omnes ad perpendiculum. Sed suo quæque e loco. Nec sunt istius vergentiæ
lineæ omnes æquales, prout æquales non sunt, quæ in Africa a montibus Lunæ, aut a monte
Amara, qui omnium altissimi feruntur, et ab imis eorum convallibus ad centrum usque
ducuntur.
Quod si vera Plinii relatio est, montes esse quosdam, qui L millia se se attollunt, si verum sit
Tenariffem LXX millia excedere, si Andes, si Caucasus, si alii innumeri, rotunditati totius
terræ magnam auferunt partem, si tot planities, si tot maris fundi concavitate, idem faciunt,
qua ratione alta, rotunditate, aut terræ, aut Maris, aut utriusque simul asserere andebunt? Nisi
concava velint esse convexa, et plana esse rotunda? Sed quam postea explicat rationem,
Solem, stellasque aliis citius, aliis tardius oriri, et singulis XV gradibus, hoeæ unius spacio
variari in terra, et idem in Oceano fieri. Hoc autem fieri non posse nisi maris
superficies continuaretur. Ad rem nihil facit. Quis enim negat, terrarum et maris superficiem
continuari? Continuitatis autem, rotunditatem minime facit. Quo vero.
1...,355,356,357,358,359,360,361,362,363,364 366,367,368,369,370,371,372,373,374,375,...411
Powered by FlippingBook