Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 371

continenter, reciprocum quendam movetur motum. Clarum id fit ei, qui in littore stans in
unda, simul mari teguntur pedes et nudantur. Iterumque teguntur, atque hoc continenter.”
Hæc ad nostram puerilem illam admirationem. Maiora ipse addit.
“Huic fluctuationi, et unda supervenit accurrens, etiamsi sit placidissimum, et habet vim
quandam maiorem. Nam omne alienum in terram eiicit, multamque extra mare propulit
algam. Magis vero hoc fit, si stet ventus. Attamen etiam in malacia, et spirantibus e terra
ventis. Nihil enim minus ad terram unda, vento etiam adverso, quasi proprium
quendam motum, quo ipsum concitetur. Tale illud poetæ est. Extremaque littora
circum. Curvum attolitur, saleque respuit algam.”
Iterum quoque.
“Littora reboant, eructante mari extra.”
Undæ ergo accessio, vim quandam habet ut aliena expellat. Quam rem
purgationem quandam maris esse aiunt. Qua et cadavera, et naufragiorum fragmenta in terram
efferuntur. At recessio, tantam vim non habet, ut vel cadaver, vel lignum, vel suber
levissimum ab unda eiectum, unda recurrens sic secum rapiat, quin in terra non remaneat. Et
si quis e vicinis locis in mare decidat, a fluctu relinquitur et terra egesta, cum turbida
ipsa aqua, etiam gravitate adiuvetur, ut prius subsidat, quam ut pelagus protrudi possit, fluctu
tamen egeritur. Nam et fluviorum vis cessat, ac ostia est egressa.
Hæc sane omnia experimenta, quibus et alia addi possent, illud probant, maris
universi, proprias quasdam esse vires, quibus quæcumque aliena (modo ne sint gravissima,
aut in altissimo iaceant pelago) in eo reperiuntur, extra se eiiciat. Quæ res non est ita pelago
propria, ut non sit æri, quoque et terræ communis. Aer namque, quidquid in eum aliunde
veniat, aut in eo generetur, vel suos motu dissipat, vel eiicit, vel sinit cadere. Sive ii
vapores sint, sive exhalationes. Quas res, quia dum tenues sunt, in ipsum subeuntes, non
recipere non potest, aut aditum eis negare, cum similitudine sui, et quadam veluti cognatione
subeant, attamen eas sensim densiores facit, et in aliam commutat naturam ut facilius,
impetu in eas facto, vel accendat, et ardore consumat, vel in nubes coactas in pluvias solvat, et
in præceps det. Vel si neutrum queat, in furorem ipse actus, toto suo campo in furorem
itidem acto, id persequitur, quod in se ferre non sustinet, eumque furorem ventum
appellamus. Terra quoque aliena omnia quæ ventrem suum aggravant, modo radices non
egerint, seu ær illa sint, seu aquæ, seu ignes, ita concutit, et se ipsam tandiu quatit, quousque
vel scissione sui, vel elatione, vel hyatibus de se, et in se factis, omnia si possit, e se eiicit.
Verum de æris et terra motibus suis postea locis latius disseretur. Ad maris motus
redeamus. Mare igitur, hosce duos primum naturales habet motus, ut leviter, veluti respirando
ad littora accedat et recedat, idque perpetuo. Se se paululum attollendo, et reprimendo,
vel exerendo et se se comprimendo. Et alio, vehementiore, eiusdem tamen generis,
aliena omnia e se eiiciendo. Motus hi, actiones duæ eius sunt; actiones omnes a viribus
veniunt, vires omnes ab essentia. Essentiales igitur sunt hæ maris motiones, et ab
essentia nascuntur maris. Essentia autem eius est, ut et humor sit, et calor simul. A primævis
illis, et calore et fluore originem ducentes. Uterque autem et humor et calor, et movendi, se se,
et a se emovendi nocua, vires habet. Humor enim, omnes sordes et luit, et abluit.
Calor quoque et penetrandi, et incidendi, et heterogenea separandi habet vires. Quod bulliente
lebete quovis manifesto apparet. Mare autem humorem esse, nemo non videt. Calorem
quoque habere innatum, tum quod aqua sit, tum quod sit falsum indicio certo est. Aristoteles
quoque, uti retulimus, esse calidum, clare est confessus. Quid ergo mirum est, si mare semper
ferveat, ac veluti bulliat, et saliat, et resideat. Ut aqua et fluor omnis in lebete bulliens? Quid
item mirum, si mare sui natura fluor est, fluat et refluat, vel sensim et occulto, vel manifesto?
Quid item mirum est, si servendo, spiritus et vapores in se creet? Et eos continue, et emittat, et
novos regeneret? Quibus genitis attollatur, et emissis resideat. Quos spiritus etiam Strabo
vidit.
1...,361,362,363,364,365,366,367,368,369,370 372,373,374,375,376,377,378,379,380,381,...411
Powered by FlippingBook