Post hunc, Federicus Delfinus Mathematicus de fluxu eodem scripsit, et refluxu. Et
Chrysogoni historiæ subscripsit nihil de suo addidit in historia, addidit in causis, de quibus
postea Iulius Cæsar Scaliger, Augustinus Cæsareus, Io. Maria Benedictus, Hieronimus
Borrus, Annibal Raimundus, et plerique omnes qui de hoc æstu aliquid scripserunt, ab hac
historia non recedunt. Neque ab ea recedunt nautæ, sed specialiora quædam addunt. Qui
quoniam nova nomina ventis dederunt, in re nautica, nominibus nauticis, nobis quoque
liceat uti. Qui igitur veteribus venti fuere, subsolamus, Circius, Aquilo, Caurus, ii nautis sunt,
Levantes, Græcus, Tramontana, Mæstrus. Qui vero olim Eurus fuit, nunc est Siroccus, quam
Auster Ostro, quam Africus, et Garbinus, qua denique Favonius, modo Ponentes appellatur,
singulis his ventis diei naturalis, tres horas tribuunt nautæ. His notitiæ gratia positis, nautarum
observationes perstringamus. Petrus igitur de Medina, docet. Tum mare incipere suum
tumorem cum a Novilunio, Luna fuerit in Græco et in Grabino. Esse autem Lunam in Græco
ante eius ortum horis tribus, et tunc mare in summo esse incremento. Tribus aliis ab ortu
horis mare pergit decrescere, donec Luna in Siroccum venerit. Ex inde per tres horas
intumescit. Et cum Luna ad meridianum, seu Ostrum pervenerit, erit mare in dimidio
incremento, donec in Garbinum veniat usque ad summum, increscet. Decrescere deinde
incipit, donec per tres horas usque in Ponentem Luna descendet in dimidia mare erit
diminutione. Et tribus horis aliis minui pergit. Et cum pervenit in Mæstrum in imo est
decremento. Inde discedens per tres horas in tramontanam venit. Et mare tunc ad dimidium
increvit. Tribus horis aliis, illa ad Græcum accedit, et mare in summo est tumore. Addit idem
author, fluxum quotidie, quatuor horæ quintis partibus accessum suum postponere. Ita ut si
hodie venit hora prima, cras veniet eadem hora prima, et quatuor quintis horæ sequentis,
quatuor quinta, die qualibet, usque ad dies XXX addendo.
Nicolaus vero Sagrus, omnium ut videtur nautarum diligentissimus, addit. Die
coniunctionis post mediam noctem horis tribus Luna erit in Græco. Et mare plenum. Die
sequenti quatuor quinta postponet, ut in Græcum veniat. Et mare sit plenum. Atque ita
singulis diebus, si quatuor quintas horæ partes addamus, mare erit plenum. Sed hæc tota
historia, cum a Medina, tum a Sagro in mari Oceano tantum, et ab Herculeo freto, circa
Hispanias et Gallica littora et Belgica, usque in Selandiam est observata. A Sagro quidem in
hunc modum.
In die coniunctionis Lunæ cum Sole, post medinoctium hora una cum dimidia in
freto Herculeo fluxus erit. Et a Tariffa quæ finis freti est ad dexteram in sinum voluendo
usque ad Ruttam, eadem hora veniet. A Rutta ad caput S. Mariæ accedet hora secunda cum
quarto. A capite hoc, ad caput S. Vincentii, et ad dexteram flectendo toto Lusitano littore
ad caput finis terræ, et inde ad Orientem per totam Cantabricam oram, et etiam
Gallicam, usque ad regis insulam, tribus post medinoctium horis mare erit plenum. Ab hac
usque ad insulam Hechas in mari medio ad decimum fere milliarium, quod nautæ vocant
derotam, mare erit plenum hora tertia, cum tribus quartis. Sed in littoribus, hora quarta cum
dimidia. Ad Hebas usque ad ingressum Canalis Anglici, a qua plena, hora quinta, et
quarto uno in derotta. In littoribus hora sexta cum tribus quartis. Toto vero littore
Normandico, usque ad Caletum, et Neuportum aqua plena hora nona. In derota horæ unius
tribus quartis. In Canali vero medio hora duodecima in eadem Lunæ coniunctione. Horarum
hæc varietas stuporem nobis incutit, qua ratione, in eodem mari, eodemque canali,
eodemque coniunctionis tempore, aliter ad littora, aliter a littoribus miliari decimo, aliter
medio in Canali accidat affluxus. Quo fit ut fluxus, qui sex horarum est tantum, ubi nona hora
accedit in decem millium distantia, duabus horis cum quarto uno iam defluxerit. A Calete
vero ad Gravelingen extra Canalem Anglicum, in derotta plenum sit post mediam noctem,
una hora cum dimidia, qua plenum erat uti vidimus ad Ruttam, hæc in gradu longitudinis est
nono, Gravelinge vero in gradu XXIIII ut distent gradibus XV. Ab hac vero usque