divisus, orientalior, Daniæ, et Frisiæ littoribus recusus, in occidentem cursum suum flectat.
Altera vero occidentalior eius pars, Hebridas, et Hyberniam intercipiens Gallicis, et
Hispanicis ea plaga littoribus impeditus, in canalem qui inter Angliam, et Belgium est,
retorqueatur, atque ita socio ab ortu venienti, supra Hollandiam occurrat contrario, ubi in
occursu aliquandiu luctati, uterque unde venerat regreditur. Euripus vero tertius qui
occidentem versus oceanum illabitur supra occiduum Groelandiæ caput, terram quam recentes
nautæ, Corterealis appellant, incurrit. A cuius littoribus repercussus in occidentem cursus eius
vertitur, et tum supra, tum inter, tum etiam infra insulas Laboratoris, Baca laos, Terræ novæ,
et Canadæ, labitur, et inde per Norumbergæ, et novæ Franciæ, et Floridæ longissima littora,
usque in intimum. Mexicanum ingentem sinum discurrit. In quo toto tractu, ex Loannis
Verrazzani Florentini, et Iacobi Carterii relatu locus quidam est sine ullo vel fluxu, vel
refluxu. Ad insulam vero Brionem valde magnus uterque. Ad caput itidem S. Aloisii, magnus,
ubi sub latitudinis gradibus circiter L fluxus alius in Borream, fert, alius in occasum. Et inter
eas multas insulas, magni, varii sunt, et inconstantes, quatuor pedum altitudine. Ad sanguenai
vero fluvium, tam altus, quantus est in Atmonico littore ad Galliæ Burdegalliam. Et in flumine
ipso ad sex pedes. Toto vero eo quem diximus usque in Mexicanum sinun tractu, non maior
est quam cubito. Circa Hispaniolam mare non crescit, neque in sinu quem vocant Cariai. Circa
vere Cubam, et omnes illius sinus insulas idem fere contingit, et in medio eius pelago ad
Syrtes Alacranas ubi Alonsus Zuazus naufragium fecit, usque ad hominis umbilicum ascendit.
In intimo vero sinu usque ad Floridam cubito non est maior. Ad Urabam vero, ad S. Martam,
ad Patiam, tota Brasilica ora usque ad Magillanicum fretum æstus, quidem esse dicitur, sed
exiguus, et qualis ad Barcinonem. In freto vero ipso, dixere quidam continuum esse fluxum ab
ortu inoccasum, nullum esse refluxum. Sed id falsum esse experientia docuit. Navis enim
Alvari Meschitæ, postquam fretum fuerat ingressa, a refluxu bis in altum est retracta narrante
Maximiliano, qui iter illud littoris commendavit. At invenere, ibi maiora esse maris
incrementa quam decrementa, quod impossibile videtur. Ultra quod fretum in altera Oceani
parte, quam mare del Sur vocitant, quodque usque ad Eoas extenditur insulas, non uniusmodi
est. Nam si id fretum egressus ad dexteram flexeris, et Peruana littora legeris, usque ad mare
aliud illud, quod Vermeium seu rubrum Hispani appellant, ingentem fieri narrant accessum
maris, et recessum. At ab eo rubro, ad Borrheam nullum. Ad urbem vero Temistitanum, quæ
in medio est Mexicani regni continente, duo lacus sunt, alter dulcium aquarum, alter salsus,
atque hic fluxum habet et refluxum, alter ille non habet. Hæc Marini æstus tam varii, notitia a
centum citra circiter annis per navigationes innotuit. Quæ cum et Homero, et Timeo, et
Platoni, et Aristoteli, et Heraclidæ ignota fuerit, et post eos Pytheæ, et Posidonio, et
Athenodoro, et Plinio, et Avenroi, et Albumassari, frustraneo satis labore causas affluxus, et
refluxus conati sunt pervestigare. Sed præcedenti historiæ, observatorum recentiorum etiam
aliam addamus. Biennio ante nos natos Federicus Chrysogonus, ut videtur primus librum de
fluxu, et refluxu maris edidit, eiusque causas conatus est reddere. Sed nos historiam prius
colligamus, deinde causas perpendemus. Ait is vir, Sole, et Luna coniunctis, duos maximos
maris tumores una die fieri, alterum sub luminaribus, alterum in opposita ipsis parte, quæ
Nadir luminarium est vocata. Locis vero per 90 gradus a luminaribus, et Nadiro, distantibus,
duas maximas maris ea die fieri depressiones. Et præter hæc cerni, alias mare velocissime
fluere, alias tardius pro locorum, ac temporum ratione. Nam a coniunctionis die usque ad
septimam, minus, et attolli, et lentius quotidie fluere octava vero, et nona die, motum maris
esse insensibilem. Rursus augeri usque ad oppositionem. Inde minui usque ad Lunæ quartam
secundam. Iterum inde augeri ad aliam usque oppositionem. Addit 15 a coniunctione diebus
fluxum paulatim crescere, 15 aliis iterum decrescere. Superaddit, quando Sol in signis a
Cancro in Capricornum est, mare per sex menses ab Austro in Septentrionem fluit. Refluit
autem a Septentrione in Austrum sex mensibus aliis, Sole a Capricorno ad Cancrum redeunte.
Quam rem, et Annibal Raimundus asserit.