FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS NONUS
DE CAUSIS AFFLUXUS ET REFLUXUS MARIS.
Causas quidem cur mare afluat, et refluat, anteriore libro, ex aliorum sententiis recensuimus.
Nunc eas breviter in summam colligamus. Fuere autem Sol, Venti, fundi, ac littorum situs, et
figurationes. Oceani decursus, obices, refractio, in cumulum concursus, reflexio aquæ,
palpitatio, regurgitatio, calefactio, frigefactio, cœli in circuitum imitatio, cœli partes lunæ
oppositæ, lunæ cursus, lunæ radii, luminis resilitio, vapores, lunæ aquarum ductio, lunæ
tractio, lunæ avectio. Lunæ ortus, lunæ per ventos decursus, lunæ ad meridiem ascensus, lunæ
descensus ad occasum. In tanta, et rei ipsius, et in tanta sententiarum diversitate, quid nos
audebimus, vel afferre, vel proferre? Ita primo pronunciamus. Neque omnes quas retulimus
fluxus causas, esse omnino veras, neque omnes, prorsus esse falsas. Secundo, in quæstionem
hanc ita descendamus. A non causa, a non causis, affluxum marium, tam variarum, et a se
discordem, nequaquam fieri dicimus. Omne enim quod fit, ex confessis iam, et concessis, fit a
causa aliqua efficiente. Efficiens causa omnis essentia est aliqua. Et proprias habet in essentia,
et ab essentia vires, quas tum in se, tum extra se in actiones profert. Itaque, et affluxus marini,
et refluxus ab essentia aliqua, per vires eius, perque eius actiones veniet. Causa hæc, et
essentia necessario, vel in æthere est, vel in aere, vel in mari, vel in terra. Si in æthere est, vel
æther ipse est, vel astra, vel Sol, vel Luna, vel horum plura uno, vel pars maior, vel omnia.
Non negamus quod prius docuimus, mundi partes omnes inter
se συννοικείοσιν cognationemque habere, et conspirationem, et simpathiam, tum quia ab uno
fonte sunt, ab unitate una, ab una essentia, ab una vita, ab una mente, ab animo uno, ab
unoque spiritu, ab una natura. Ignem, et calorem, et fluorem primævos a summo, ad centrum
usque penetrare. Atque ita cuncta entia, cuncta corpora, uno vinculo esse colligata. Sed hæ
omnes, universales sunt causæ, nos vero, præsenti indagatione affluxus, et refluxus marini
propriam, seu proprias si plures sint, quærimus causas. Sicuti ergo universales illas
libenter profitemur, Solemque generalem quandam esse causam confitemur, sed solam Lunam
proprie huius rei causam esse non fatemur quin etiam diffitemur. Hanc negationem rationibus
fulciamus. Si Luna, uti aiunt, dux aquarum esset omnes aquas æque duceret, non aliter ac
ignis, omnia comburit ustilia. Sol omnes discutit tenebras, Luna ipsa omnia maria, omnes
lacus, stagna omnia, amnes omnes, quando lucet, suo collustrat lumine, at non omnes ducit
aquas. Nullas enim dulces ducit, nullos fontes, nullos lacus, palustres nullas. Non est ergo
aquarum omnium dux, non tractrix omnium, non avectrix. Hæc prima nostræ negationis
confirmatio. Hæc secunda. Aient, marinarum ducem esse aquarum. Si ita esset, omnes
marinas æque duceret aquas. At non omnes ducit, non omnia trahit maria, non omnia avehit.
Cur non Hyrcanum ducit? Non Mantianum, non Mortuum. Non Moeotim, non Pontum, non
Propontidem, non Tyrrhenum, non Ligusticum, non Narbonense? Non quod reperit
Verrazzanus? Non Rubrum in sui plusquam dimidio. Maria hæc undecim, magna, ingentiaque
suo lumini exposita. Postremum suo etiam cursui, intra Cancrum, suoque corpori suppositum
ad perpendiculum cur non ducit? Hæc tertia confirmatio. Si Luna marinarum dux esset
aquarum, ea maria quæ movel affluxu, at que refluxu, cur non tota movet? Movet partes?
Rubrum quod diximus, initio, et fine affluit, et refluit, plusquam dimidio, in medio hoc æstu
abstinet. Mediterraneum, continuarum, atque unum mare, in Africis littoribus æstuat omnibus,
Africani fratres uterini, eique coniuncti, nulla re ab eo seiuncti Tyrrhenum, Ligusticum,
Gallicum, pars Hispanici, illius æstus, nihil sentiunt. Quarta hæc comprobatio. Si Luna
marinarum dux esset aquarum, ea maria quæ tota movere dicitur, cur non æque omnia affluxu
attollit? Sed hoc altius, depressius illud? Adriaticum intimo in sinu ad Venetias, ad quatuor
usque pedes intumescit, reliquum