 
          partibus raritatem operentur, necessario, inflantur omnes, et altiores factæ, impetum quo
        
        
          possunt capiunt, et se se invicem tum coadiuvant, et impediunt, et eo conflictu varie agitantur,
        
        
          neque omnes hora eadem. Atque hinc est varietas illa horarum affluxus ad littora, a
        
        
          littoribusque parum distans, aut distans magis, prout retulimus ex Sagro. Sed cur statis horis
        
        
          sex, affluxus de quo agimus accedit, totidemque recedit. Nimirum, quia omnis motus fit
        
        
          in tempore. Neque tamen maior causa est, aut urgentior, cur de hoc potius quæratur, cur senis
        
        
          horis fiat, quam si quæreretur, cur alii illi motus diebus VII fiant, alii semestri, alii menstruo
        
        
          tempore, et semiannuo et annuo. Hic enim ordo, a mente pendet per animum, per spiritum, per
        
        
          huius instrumenta calorem, rarefactionemque et densationem neque est cum philosophis
        
        
          dicendum, ascendente Luna ab ortu ad meridiem, affluxum descendente ab eo fieri refluxum.
        
        
          Hanc enim rationem per nauticam Græci et Garbini aliorumque ventorum historiam, falsam
        
        
          esse ostendimus. Sed causam esse diximus quoniam eædem vires, quæ afluxum operantur
        
        
          rarefactione, nulla re vel diminuta, vel impedita, operantur et refluxum, densatione. Et quia
        
        
          illa sex horis inflat mare, horis sex aliis æqualibus, eadem illa deflat. Seu potius quod sex
        
        
          horis a proprio loco abierat vigentibus iisdem viribus, locum eum repetit, et quasi in circuitum
        
        
          mare se se in se circumvoluit. Nam dum altius factum, in decliviora currit, retro interim quasi
        
        
          se ipso exinatum deprimitur. Et dum adhuc crescit, a tergo decrescit, uti ad castella Veneta
        
        
          ostendimus. Et fit demissius. Eam vero declivitatem replere est necessarium, eo igitur mare
        
        
          necesse est recurrere. At non recurrit, quod adhuc ad littus currit, ad littus enim currere adhuc
        
        
          cernitur, et duos contrarios habere motus tempore eodem. Recurrit ergo eius ea pars, quæ a
        
        
          littore impetum cepit refluendi, et quam diximus a superveniente ingurgitari, et altitudinen
        
        
          eius subterlabere, quemadmodum in ftuminibus ostendimus. Quod si ita fieri, rationabilius sit,
        
        
          quam Lunæ lumini, vel impedito, vel non illuminante, effectum hunc tribuere, iam mare, per
        
        
          affluxum manifestum et modo manifestum refluxum, cœlestes imitando ignes in circulum,
        
        
          duodenis movebitur horis, eumque diurnum, nocturnumque Solis Lunæque decursu bis
        
        
          repetet sicuti motibus aliis, motus planetarum omnes imitari mare demonstravimus. Et
        
        
          sicuti. Imitatur quoque perpetuo suo motu, perpetuum siderum circuitum. Et annualem Solis,
        
        
          et menstruum Lunæ, et semestri illius novilunia et plenilunia. Oportuit etiam horarium mari in
        
        
          esse motum, ut plene æthereos eiusdem originis, et cognationis fluores, ardoresque in motibus
        
        
          omnibus imitaretur, et similitudinem aliquam inde, et illuc referet. Id autem providentiæ iam
        
        
          est opus, et intellectus, et animi ratione præditi. Sed cur in novilunio, et plenilunio, velocius
        
        
          currit, et altius inflatur, in diesque utrumque minus facit. In quartis vero Lunæ, quietem habet,
        
        
          et fore mortuum videtur? Sane extrema et contraria omnia motum habent et faciunt
        
        
          magnum, ut calor, ut frigus, ut cætera contraria. Plenilunium autem et novilunium luminis
        
        
          Lunæ, et carentia et plenitudine contrariorum ratione æstus magnos in mari facit, ab his, quia
        
        
          minus sunt contraria, faciunt minores, et quanto ad minorem contrarietatem pergunt, tanto
        
        
          minorantur et æstus. In quartis autem quia ad æqualitatem venerunt, pugnamque omnino
        
        
          remiserunt, quiescunt æstus, nulla parte alteram superante. Eadem ratio est cur Luna in nostro
        
        
          hemisphærto existente, luce cum tenebris contraria, et nostra maria, et ea quæ in altero sunt
        
        
          apud antipodas hemisphærio, iisdem æqualibusque motibus commovet. Sed cur ad Sinegam
        
        
          in Atlantico, quaternis horis in littus ascendit affluxus, Octonis descendit? Tres remur esse
        
        
          causas, Oceani ab aperto impetum, littorum declivitatem, vadorum circum circa brevitatem et
        
        
          inæqualitatem. Priore causa rapidissime scandit, tertia facile superscandit. Secunda copiosior
        
        
          recipitur. In reditu, idem impetus obstat, eadem littorum declivitas, quæ divitius aquas retinet,
        
        
          et fundi inæqualitas impediens maris defluxum. Hæc autem manifesta est in Venetis, et littore,
        
        
          et stagnis. Similes quoque putandæ sunt causæ cur ad Garumnam, septenis accedat affluxus,
        
        
          quinis defluxus recedat.
        
        
          
            Finis Vigesimi noni Libri Pancosmiæ
          
        
        
          .