efficiatur, qui sit a terræ globo, longe alius. Itaque aquæ centrum, cum universi centro, non
erit idem. At cum et terræ tota partium gravitate, et centri appetitu, se ipsam, et ipsa
conglobetur, in globum unum, et ipsa convolvetur. At videmus ipsam montibus, vallibus
ingentibus, planiciebusque admodum distinctam. Non ergo omnes eius partes æque ad
centrum universi tetenderunt. Aqua quoque ut et ipsa gravis est, et centrum appetens,
rationabile est, omne quod potuit impedimentum attulisse, ne terra, universi centrum
occuparet sola. Itaque terra, gravitatis partium inæqualitate, et aquæ impedimento, potius circa
proprium suæ molis centrum est circumvoluta, quam circa universi centrum. Ex quibus
sequitur necessario tria esse in mundi medio centra. Duo, aquæ, et terræ inter se distantia. Et
universi centrum ab utrisque distans. Quod si concedatur, verum quoque erit, gravia quæque,
non tam universi centrum petere, quam proprii globi centrum. Itaque respectu
universi, eiusque centri, nec terra, nec aqua, nec earum partes ullæ erunt graves, ut pote quæ
universi centrum minime petant. Quæ, cum istis disputatoribus absurdissima videantur, ad id
confugiunt, ut dicant, ex tota aqua, et tota terra unum constari globum, cuius unum quoque
fiat centrum, quod idem sit cum universi centro. Atque ita non tria, non duo, sed unum et
terræ, et aquæ, et elementorum reliquorum esse, et universi denique centrum.
At vero dogma hoc peribit universum, si terræ gravitas, si gravitas aquæ de medio
tollatur. Cur enim potius, gravitas partium duarum sit ea, quæ mundi centrum constituat,
quam levitas longe maioris partis, æris nimirum? De quo dicitur, eum quia levis sit a medio
ferri, sursum. Quod si id admittatur, ut rationi consonantius, quia maior mundi pars
præstantior, et dignior in eo est, putanda, gravitas indigniorum partem nullam habebit in
centro mundi constituendo, aut authoritatem, aut potestatem. Quod si omnino, omnis et
gravitas et levitas tollatur ex universo, quod Plato fecit, quod fecit Aristoteles, ridenda erunt,
quæcumque de gravitate, aut levitate terræ, aquæ, et æris, centrisque tum eorum, tum universi
sunt disputata. De sententia autem Platonis, qua omnem gravitatem, et omnem levitatem de
mundo sustulit, nulli dubium esse potest. Eandem quoque fuisse Aristotelis sententiam, sui
omnes in dubium sunt vocaturi, nisi apertius significetur. Id itaque ostendamus. Uno contrario
in natura posito, ponitur, et alterum. Ergo et e contra uno contrario sublato, auferetur et aliud.
Sed in natura nihil leve est. Ergo nihil grave. Nihil autem leve esse, Aristotiles docuit,
præcer ignem. Ignis aut nullus levis est. Ergo nulla levitas, ergo nulla gravitas. Tria genera
ignium Aristoteles posuit. Ignis sphæra, ignes æreos. Ignem hunc nostratem. Ignem
sphæricum nullum esse sub Luna, iam est a nobis demonstratum. At esto, sit ibi ignis sphæra,
ibi certe levis non est.
Non enim πρὰς τὸ ἐσχατὸν τοῦ παντὸς ad extremum universi fertur. Sed suum locum nactus,
vel quietem agit, vel fertur circulo, neutro modo levis est dicendus. Neutro enim modo ad
extremum fertur, et si ferretur, non natura, sed vi ferretur, non aliter ac dicit ipse.
Ανω δ'εἰς τὴν τοῦ πυρὸς, ἀναιρουμενοῦ τοῦ πυρὸς οὒκ αἰσθήσεται ὁ ἀὴρ, ἀλλ'ἦ βίᾳ.
“Sursus vero, in ignis (regionem) sublato igne non feretur ær, nisi vi.”
Itaque si ille sphæralis ignis in æthera feratur, vi ferretur, et non natura. Ille ergo sphæralis
ignis nullo modo levis est. At nec ignes ærei, stellæ cadentes, nubes, candelæ, capræ, cometæ,
tales alii, sursum non feruntur, sed vel in latus, vel est deorsum, ergo ærei ignes non sunt
leves. De igne vero hoc nostrate, quam duplex est, anthrax, et flamma, alter sine dubio sursum
non fertur. Flamma vero, nullum proprium hent motum, sed et in latera, et deorsum, et
sursum, fumum semper sequitur. Non ergo per se sursum fertur, cum nec ad sui totalitatem,
nec ad mundi extremum unquam perveniat, non est ergo dicenda esse levis. Et si maxime
levis sit, nihil ad rem nostram. Non est enim cum elementis comparanda flamma, de quorum
levitate, et gravitate disputamus. Nullus ergo ignis sui natura levis est. At nec ær levis est,
Aristotele docente.
Εν τῇ αὐτοῦ γαρ χώρᾳ πάντα βαρος ἔχει, πλὴν πυρὸς καὶ ὁ ἀὴρ.
“In sua enim regione, omnia gravitatem habent, præter ignem, et ær.”